Psalmus 6
Psalmus 6 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "Domine, ne in furore tuo arguas me".[1] Superscriptio eius in Nova Vulgata redditur "Magistro chori. Fidibus. Super octavam. PSALMUS. David." Unus ex psalmis paenitentialibus habetur.
Iohannes Calvinus sic argumentum psalmi descripsit:
David manu Dei afflictus, quia se agnoscit iram Dei sua culpa provocasse, ut levationem impetret, peccatis suis veniam dare postulat: simulque deplorat, si e medio tollatur, Dei laudandi facultatem sibi ablatum iri. Deinde recepta fiducia, Dei gratiam celebrat, sermonemque ad hostes convertit, qui eius malis insultaverant.[2]
Verba psalmi
recensereHaec sunt verba psalmi quarti, ex versione vulgata Clementina:
1 In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me,
neque in ira tua corripias me.
3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum;
sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
4 Et anima mea turbata est valde;
sed tu, Domine, usquequo?
5 Convertere, Domine, et eripe animam meam;
salvum me fac propter misericordiam tuam.
6 Quoniam non est in morte qui memor sit tui;
in inferno autem quis confitebitur tibi?
7 Laboravi in gemitu meo;
lavabo per singulas noctes lectum meum:
lacrimis meis stratum meum rigabo.
8 Turbatus est a furore oculus meus;
inveteravi inter omnes inimicos meos.
9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem,
quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
10 Exaudivit Dominus deprecationem meam;
Dominus orationem meam suscepit.
11 Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei;
convertantur, et erubescant valde velociter.
Notae
recensere- ↑ Sic in psalterio Gallicana et versione iuxta Hebraicum. In psalterio Romano: "Domine ne in ira tua arguas me."
- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi VI.
Nexus externi
recensereVide Psalmum 6 apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 6 spectant. |
- Psalmus 6 in versione vulgate Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 6 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 6 in Nova Vulgata
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |