Psalmus 62 (enumeratione Graeca psalmus 61 dictus) libri Psalmorum verbis "Nonne Deo" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Secundum Iduthun. Psalmus. David" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista dicit se Deo soli confidere.[1]

Psalmi 61 et 62 in psalterio Parmensi
Secundus versus psalmi 62 in monumento Carolsruhae: "Meine Seele ist stille zu Gott, der mir hilft" (verbum pro verbo: "Anima mea silet ad Deum, qui me adiuvat")

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Psalmus hic magna ex parte meditationes continet, quibus David se et alios ad spem in Deo locandam animat, et contra tentationum certamina armat et instruit. Quia vero nihil proclivius est quam sensus nostros fallacibus mundi illecebris a Deo abstrahi, ut effluant et evanescant, acriter in hanc vanitatem invehitur, ut se et alios in solo Deo contineat.[2]

Verba psalmiRecensere

Haec sunt verba psalmi 62 (61) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, pro Idithun. Psalmus David.
2 Nonne Deo subiecta erit anima mea?
ab ipso enim salutare meum.
3 Nam et ipse Deus meus et salutaris meus;
susceptor meus, non movebor amplius.
4 Quousque irruitis in hominem?
interficitis universi vos,
tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae.
5 Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere;
cucurri in siti:
ore suo benedicebant,
et corde suo maledicebant.
6 Verumtamen Deo subiecta esto, anima mea,
quoniam ab ipso patientia mea:
7 quia ipse Deus meus et salvator meus,
adiutor meus, non emigrabo.
8 In Deo salutare meum et gloria mea;
Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
9 Sperate in eo, omnis congregatio populi;
effundite coram illo corda vestra:
Deus adiutor noster in aeternum.
10 Verumtamen vani filii hominum,
mendaces filii hominum in stateris,
ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
11 Nolite sperare in iniquitate,
et rapinas nolite concupiscere;
divitiae si affluant, nolite cor apponere.
12 Semel locutus est Deus;
duo haec audivi:
quia potestas Dei est, 13 et tibi, Domine, misericordia:
quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.

NotaeRecensere

  1. "Song of Trust in God Alone", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 62, p. 282.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 62 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica151152–155Psalmi Salomonis
VocabulaPsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum
Versiones in VicifonteTehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)