Psalmus 64 (enumeratione Graeca psalmus 63 dictus) libri Psalmorum verbis "Exaudi, Deus" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. PSALMUS. David" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista Deum precatur ut eum ab hostibus tueatur.[1]

Psalmi 64 et 65 in psalterio Parmensi

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Continet hic Psalmus querimoniam precibus mistam. Nam quo magis Deum ad misericordiam inclinet David, tam de iniusta hostium suorum saevitia, quam de infidiis perversisque machinationibus conqueritur. Tandem oculos ad Deum convertens, sibi de meliore exitu gratulatur.[2]

Verba psalmiRecensere

Haec sunt verba psalmi 64 (63) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem. Psalmus David.
2 Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor;
a timore inimici eripe animam meam.
3 Protexisti me a conventu malignantium,
a multitudine operantium iniquitatem.
4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas;
intenderunt arcum rem amaram,
5 ut sagittent in occultis immaculatum.
6 Subito sagittabunt eum, et non timebunt;
firmaverunt sibi sermonem nequam.
Narraverunt ut absconderent laqueos;
dixerunt: Quis videbit eos?
7 Scrutati sunt iniquitates;
defecerunt scrutantes scrutinio.
Accedet homo ad cor altum,
8 et exaltabitur Deus.
Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum,
9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum.
Conturbati sunt omnes qui videbant eos,
10 et timuit omnis homo.
Et annuntiaverunt opera Dei,
et facta eius intellexerunt.
11 Laetabitur iustus in Domino, et sperabit in eo,
et laudabuntur omnes recti corde.

NotaeRecensere

  1. "Prayer for Protection from Enemies", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 64, p. 289.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 64 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica151152–155Psalmi Salomonis
VocabulaPsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum
Versiones in VicifonteTehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)