Aperire sectionem principem
Versus pssalmi 31 in solario oppidi Schömberg
"In dich hab' ich gehoffet," paraphrasis Theodisca psalmi 31 ab Adamo Reusner facta

Psalmus 31 (enumeratione Graeca psalmus 30 dictus) libri Psalmorum incipit superscriptione "Magistro chori. PSALMUS. David." et verbis "In te, Domine, speravi" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista precatur ut Deus eum ab hostibus liberet.

Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

David ex summo aliquo discrimine, vel etiam pluribus liberatus, primum quas preces conceperit, obiectis sibi jmortis terroribus, recitat. Deinde adiungit gratiarum actionem, eamque non vulgarem: quia in celebranda liberatione multis verbis insistit, piosque omnes ad bene sperandum hortantur, quia tam praeclarum in se et memorabile bonitatis Dei exemplum videant.[1]

Verba psalmiRecensere

Haec sunt verba psalmi 31 (30) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem. Psalmus David, pro extasi.
2 In te, Domine, speravi;
non confundar in aeternum:
in iustitia tua libera me.
3 Inclina ad me aurem tuam;
accelera ut eruas me.
Esto mihi in Deum protectorem,
et in domum refugii, ut salvum me facias:
4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu;
et propter nomen tuum deduces me et enutries me.
5 Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi,
quoniam tu es protector meus.
6 In manus tuas commendo spiritum meum;
redemisti me, Domine Deus veritatis.
7 Odisti observantes vanitates supervacue;
ego autem in Domino speravi.
8 Exsultabo, et laetabor in misericordia tua,
quoniam respexisti humilitatem meam;
salvasti de necessitatibus animam meam.
9 Nec conclusisti me in manibus inimici:
statuisti in loco spatioso pedes meos.
10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor;
conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
11 Quoniam defecit in dolore vita mea,
et anni mei in gemitibus.
Infirmata est in paupertate virtus mea,
et ossa mea conturbata sunt.
12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium,
et vicinis meis valde, et timor notis meis;
qui videbant me foras fugerunt a me.
13 Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde;
factus sum tamquam vas perditum:
14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu.
In eo dum convenirent simul adversum me,
accipere animam meam consiliati sunt.
15 Ego autem in te speravi, Domine;
dixi: Deus meus es tu;
16 in manibus tuis sortes meae:
eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
17 Illustra faciem tuam super servum tuum;
salvum me fac in misericordia tua.
18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te.
Erubescant impii, et deducantur in infernum;
19 muta fiant labia dolosa,
quae loquuntur adversus iustum iniquitatem,
in superbia, et in abusione.
20 Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine,
quam abscondisti timentibus te;
perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum!
21 Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum;
proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
22 Benedictus Dominus,
quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
23 Ego autem dixi in excessu mentis meae:
Proiectus sum a facie oculorum tuorum:
ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te.
24 Diligite Dominum, omnes sancti eius,
quoniam veritatem requiret Dominus,
et retribuet abundanter facientibus superbiam.
25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum,
omnes qui speratis in Domino.

NotaeRecensere

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXXI, p. 136.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 31 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica151152–155Psalmi Salomonis
VocabulaPsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum
Versiones in VicifonteTehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)
  Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!