Psalmus 35 (enumeratione Graeca psalmus 34 dictus) libri Psalmorum verbis "Benedicam Domino" vel "Benedicam Dominum" incipit. Etiam habet superscriptionem: "David" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista Deum laudat qui eum ab hostibus liberavit.[1]

Versus 10 psalmi 35 in coemeterio Iudaico Argentinensi: "כָּל עַצְמוֹתַי תֹּאמַרְנָה ה' מִי כָמוֹךָ", “Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi?”

Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Quandiu infestus Davidi fuit Saul, ut semper in aulis Regum grassatur adulatio, proceres et quicunque tunc aliqua authoritate pollebant, certatim conspiraverant in perniciem hominis innoxiii: deinde in odii sui et crudelitatis societatem promiscuum fere vulgus traxerant. Ita factum est ut summi quique et infimi implcabaili in eum furore arderent. Sed quia maximuam partem noverat errore et stultitia inconsiderate impelli, eos tantum sibi hostes proponit qui scelerate et destinata malitia obsequium suum Sauli venditabant. Contra hos Deum vinidcem implrat. Ac primum quidem, quia nullius mali sibi conscius erat, suam innocentiam coram Deo in medium profert: deinde quum praeter meritum vexetur, Deum liberatorem implorat. Ubi de impia illorum saevitia conquestus est, poenam qua digni erant imprecatur. Quia autem oraculo et sacra unctione fretus, meliorem exitum sperabat, gratitudinis suae testimonia passim admiscet: atque haec tandem est Psalmi clausula, postquam servatus fuerit, tota vita Dei laudes celebraturum.[2]

Verba psalmi recensere

Haec sunt verba psalmi 35 (34) ex versione vulgata Clementina:

1 Ipsi David.
Iudica, Domine, nocentes me;
expugna impugnantes me.
2 Apprehende arma et scutum,
et exsurge in adiutorium mihi.
3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me;
dic animae meae: Salus tua ego sum.
4 Confundantur et revereantur quaerentes animam meam;
avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti,
et angelus Domini coarctans eos.
6 Fiat via illorum tenebrae et lubricum,
et angelus Domini persequens eos.
7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam.
8 Veniat illi laqueus quem ignorat,
et captio quam abscondit apprehendat eum,
et in laqueum cadat in ipsum.
9 Anima autem mea exsultabit in Domino,
et delectabitur super salutari suo.
10 Omnia ossa mea dicent:
Domine, quis similis tibi?
eripiens inopem de manu fortiorum eius;
egenum et pauperem a diripientibus eum.
11 Surgentes testes iniqui,
quae ignorabam interrogabant me.
12 Retribuebant mihi mala pro bonis,
sterilitatem animae meae.
13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio;
humiliabam in ieiunio animam meam,
et oratio mea in sinu meo convertetur.
14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam;
quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
15 Et adversum me laetati sunt, et convenerunt;
congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
16 Dissipati sunt, nec compuncti;
tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione;
frenduerunt super me dentibus suis.
17 Domine, quando respicies?
Restitue animam meam a malignitate eorum;
a leonibus unicam meam.
18 Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te.
19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique,
qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur;
et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant.
21 Et dilataverunt super me os suum;
dixerunt: Euge, euge! viderunt oculi nostri.
22 Vidisti, Domine: ne sileas;
Domine, ne discedas a me.
23 Exsurge et intende iudicio meo, Deus meus;
et Dominus meus, in causam meam.
24 Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus,
et non supergaudeant mihi.
25 Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animae nostrae;
nec dicant: Devoravimus eum.
26 Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis;
induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
27 Exsultent et laetentur qui volunt iustitiam meam;
et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius.
28 Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam;
tota die laudem tuam.

Notae recensere

  1. "Praise for Deliverance from Trouble", titulus in New Revised Standard Version.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXXV, p. 155.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 35 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!