Psalmus 1
Psalmus 1 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum". Sicut multi alii psalmi, virum iustum (צַדִּיק, saddic) ac impium (רָשָׁע, rasa) opponit. Est unus ex tribus psalmis qui Thoram (legem vel instructionem Dei) tractant.
Iohannes Calvinus appellat primum psalmum "praefationis instar, quo pios omnes hortaretur ad Legis Dei mediationem" et scribit "Summa autem est, foelices esse qui studium suum caelesti sapientiae addicunt: profanis autem Dei contemptoribus, quanvis ad tempus se beatos putent, pessimum tandem exitium instare."[1]
Verba psalmi
recensereHaec sunt verba psalmi 1, ex versione vulgata Clementina:
1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,
et in via peccatorum non stetit,
et in cathedra pestilentiae non sedit;
2 sed in lege Domini voluntas eius,
et in lege eius meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo:
et folium eius non defluet;
et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic;
sed tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae.
5 Ideo non resurgent impii in iudicio,
neque peccatores in concilio iustorum:
6 quoniam novit Dominus viam iustorum,
et iter impiorum peribit.
Verba secundi versûs "וּבְמֹושַׁב לֵצִים" quae in hac versione "et in cathedra pestilentiae" redduntur, in Nova Vulgata "et in conventu derisorum" vertuntur, quae clarius sensum Hebraicum transferunt.
Notae
recensere- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi I.
Nexus externi
recensereVide Psalmum 1 apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 1 spectant. |
- Psalmus 1 in versione vulgate Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 1 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 1 in Nova Vulgata
- Psalmus 1 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |