Psalmus 39
Psalmus 39 (enumeratione Graeca psalmus 38 dictus) libri Psalmorum verbis "Dixi: Custodiam" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori, Idithun. PSALMUS. David" (sic in Nova Vulgata). Psalmista sapientiam et remissionem peccatorum precatur.[1]
Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Refert initio David quanta doloris amarulentia ad querelas nimia intemperie ferventes impulsuu fuerit. Fatetur enim quum ad tolerantiam et silentium se parasset, moeroris tamen vehementia prorupisse quo minime volebat. Deinde expostulationes precibus mistas recitat, quae summa animi pertubationem ostendunt: ut satis appareat, non vulgari conam cum depseratione lucatum esse.[2]
Verba psalmi
recensereHaec sunt verba psalmi 39 (38) ex versione vulgata Clementina:
1 In finem, ipsi Idithun. Canticum David.
2 Dixi: Custodiam vias meas:
ut non delinquam in lingua mea.
Posui ori meo custodiam,
cum consisteret peccator adversum me.
3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis;
et dolor meus renovatus est.
4 Concaluit cor meum intra me;
et in meditatione mea exardescet ignis.
5 Locutus sum in lingua mea:
Notum fac mihi, Domine, finem meum,
et numerum dierum meorum quis est,
ut sciam quid desit mihi.
6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos,
et substantia mea tamquam nihilum ante te.
Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
7 Verumtamen in imagine pertransit homo;
sed et frustra conturbatur:
thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
8 Et nunc quae est exspectatio mea: nonne Dominus?
et substantia mea apud te est.
9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me:
opprobrium insipienti dedisti me.
10 Obmutui, et non aperui os meum,
quoniam tu fecisti;
11 amove a me plagas tuas.
12 A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus:
propter iniquitatem corripuisti hominem.
Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius:
verumtamen vane conturbatur omnis homo.
13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam;
auribus percipe lacrimas meas.
Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te,
et peregrinus sicut omnes patres mei.
14 Remitte mihi, ut refrigerer
priusquam abeam et amplius non ero.
Notae
recensere- ↑ "Prayer for Wisdom and Forgiveness", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXXIX, p. 185.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 39 spectant. |
- Psalmus 38 in versione Vulgata Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 38 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 39 in Nova Vulgata
- Psalmus 39 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |