Psalmus qui Latine incipit "Verba mea auribus percipe, Domine"[1] est ordine Bibliorum Hebraicorum libri psalmorum quintus. Superscriptio eius redditur "In finem, pro ea quae haereditatem consequitur. Psalmus David" vel melius "Magistro chori. Ad tibias. Psalmus. David."

Versus 8 psalmi in synagoga Tunisiana Acconis: "ואני ברב חסדך אבוא ביתך אשתחוה אל־היכל־קדשך ביראתך׃" (Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo).
Psalmus 5 Hebraice cantus

Iohannes Calvinus sic argumentum psalmi descripsit:

David graviter iniusta hostium saevitia oppressus, et plus adhuc malorum metuens, Dei auxilium implorat. Quo autem facilius impetret quod petit, postquam ex precandi ardore magnitudinem doloris sui ostendit, primo hostium suorum intolerabilem malitiam profert, quam a Deo relinqui inultam absurdum foret. Deinde fidem et patientiam suam, consolationem etiam inserit, quasi de prospero successu nihil dubitet. Tandem concludit, ubi liberatus fuerit, fructum gratiae piis omnibus fore communem.[2]

Verba psalmi recensere

Haec sunt verba psalmi quarti, ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, pro ea quae haereditatem consequitur. Psalmus David.
2 Verba mea auribus percipe, Domine;
intellige clamorem meum.
3 Intende voci orationis meae,
rex meus et Deus meus.
4 Quoniam ad te orabo, Domine:
mane exaudies vocem meam.
5 Mane astabo tibi, et videbo
quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
6 Neque habitabit iuxta te malignus,
neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
7 Odisti omnes qui operantur iniquitatem;
perdes omnes qui loquuntur mendacium.
Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
8 Ego autem in multitudine misericordiae tuae
introibo in domum tuam;
adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
9 Domine, deduc me in iustitia tua:
propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
10 Quoniam non est in ore eorum veritas;
cor eorum vanum est.
11 Sepulchrum patens est guttur eorum;
linguis suis dolose agebant:
iudica illos, Deus.
Decidant a cogitationibus suis;
secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos,
quoniam irritaverunt te, Domine.
12 Et laetentur omnes qui sperant in te;
in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis.
Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,
13 quoniam tu benedices iusto.
Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.

Notae recensere

  1. Sic in versione Gallicana. In versione iuxta Hebraicum "Verba mea audi Domine."
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi V.

Nexus externi recensere

  Vide Psalmum 5 apud Vicifontem.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 5 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!