Psalmus 42
Psalmus 42 (enumeratione Graeca psalmus 41 dictus) libri Psalmorum verbo "Quemadmodum" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Maskil. Filiorum Core" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista dicit se in tribulatione sua Deum eiusque auxilium desiderare.[1]
In psalterio Romano, verbis "Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum" incipit. Qua versione Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus in claro moteto Sicut cervus(en) usus est.
Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Primo ostendit David, quum profugus erraret ob Saulis saevitiam, nihil sibi fuisse acerbius quam prohiberi a Sanctuarii accessu, quod Dei cultum terrenis omnibus ommodis praeferret. Deinde quam difficilis cum desperatione sibi fuerit lucta, commemorat. Precem etiam et gratiae Dei meditationem admiscet confirmandae spei suae causa. Postremo interius illud cum moerore suo certamen repetit.[2]
Verba psalmi
recensereHaec sunt verba psalmi 42 (41) ex versione vulgata Clementina:
1 In finem. Intellectus filiis Core.
2 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum,
ita desiderat anima mea ad te, Deus.
3 Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum;
quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?
4 Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte,
dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?
5 Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam,
quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei,
in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.
6 Quare tristis es, anima mea?
et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei,
7 et Deus meus.
Ad meipsum anima mea conturbata est:
propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico.
8 Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum;
omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
9 In die mandavit Dominus misericordiam suam,
et nocte canticum eius;
apud me oratio Deo vitae meae.
10 Dicam Deo: Susceptor meus es;
quare oblitus es mei?
et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?
11 Dum confringuntur ossa mea,
exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei,
dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?
12 Quare tristis es, anima mea?
et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei, et Deus meus.
Notae
recensere- ↑ "Longing for God and His Help in Distress", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 42, p. 200.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 42 spectant. |
- Psalmus 41 in versione Vulgata Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 41 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 42 in Nova Vulgata
- Psalmus 42 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |