Cantus Gregorianus vel cantus choralis sive cantus ecclesiasticus[1] est genus cantus plani, antiquus modus psallendi Ecclesiae Latinae. Ortus sub tertio vel quarto saeculo et in saeculo septimo ad maturitatem evolutus Romae pontificis fautorisque musicae sacrae Gregorii Magni nomen assumpsit. Varii cantus fixi pro omnibus missae partibus et etiam pro omnibus diebus liturgici anni sunt. Unam tantum vocem et octo modos habet (duobus tantum utimur in musica moderna).

Introitus - Gaudeamus Omnes. Saecula 15.
audire

De notatione Gregoriana

recensere
 
Cantus Gregorianus in neumis

Parum tantum scimus de modo cantandi antiquorum. Legimus inter volumina Graecorum Latinorumque auctorum de momento potestateque cantus ac instrumentorum musicalium, sed quomodo cecinerint scimus tantum per suggestiones quae verificari nequeunt. Mundo iam non est datus quo musica traderetur, et etiam cum acutum eorum visio, quod permissit investigationes de mathematicis originis musicae, non potuerunt formula scribere quibus musica traderetur a generatione in generationem.

Creatio musica neumae notationis ecclesiastici cantus plurimum nobis dicit de Cantu Gregoriano. Etiam si formabatur probabiliter partim ex classicis cantibus Latinis, et partim ex Graecis hymnis Christianorum, Gregorianus Cantus ita augebatur ut non potuit adhuc per memoriam servari, et oportebat ut scriberetur, etiam ut diffunderetur inter omnes mundi nationes. Scriptio cantus etiam plurima nobis dicit de rationali eius forma, inter varios modos divisa, et ita tradabunda per notas.

  1. Franco Alberto Gallo (Ed.): Tractatulus de cantu mensurali seu figurativo musice artis. (MS. Mellicum, bibliotheca abbatialis 950). American Institute of Musicology, Romade 1971, p. 12: "Regularis dicitur proprie cantus choralis sive ecclesiasticus, videlicet cantus gregorianus, eo quod sub certis modis et regulis traditur et modulatur".

Nexus externi

recensere
 
Musica

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!