Iulius Firmicus Maternus fuit scriptor Latinus qui prima parte quarti saeculi floruit. Syracusanum se ipsum dicit, sed quo anno vel quo loco natus mortuusque sit nescimus.

Mathesis: prima pagina editionis principis (1499).

Duo opera eius exstant :

  • octo libri Matheseos circa 335 scripti in quibus de astrologia et genethlialogia disputat secundum doctrinam neoplatonicam. Nondum Christianus erat. Hoc opus senatori Egnatio Lolliano dedicatum est.
  • De errore profanarum religionum liber uno manuscripto sedecimo saeculo invento servatus. In quo libro circa 345 scripto, iam Christianus factus, vehementer in ritus mysteriaque religionum orientalium invehitur, quae tunc temporis in Imperio Romano florebant atque Christianismum aemulabantur. Hoc opus imperatoribus Constanti et Constantio II, filiis Constantini Magni, dedicatum est, quos auctor rogabat ut paganos cultus et templa omnino tollere vellent. Dum ritus paganos deridere cupit pretiosum fontem de illis nobis reliquit, in primis eis qui ad religionem Magnae Matris pertinent.

Crater Firmicus in luna ex eius nomine appellatur, quia astrorum studio operam dederat. Sed a Christianis auctoribus posterioribus vel ignoratus vel neglectus est.

Editiones

recensere

Principes

recensere

Recentiores

recensere

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere