Arator

poeta Romanus Christianus et subdiaconus ecclesiae Romanae
Wikidata Arator
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5. saeculum; Liguria
Obitus: 543; Roma
Patria: Roma antiqua

Arator vel Arator Subdiaconus, circa annum 490 natus et post annum 544 mortuus, poeta Latinus Christianus fuit. In Liguria natus est, Mediolani apud Ennodium et Ravennae iurisprudentiae et rhetoricae studuit. In Ravenna magister officiorum in aula Ostrogothica factus est. Bello cum Imperio orientali inito aulam reliquit et circa annum 540 Vigilius pontifex Ararorem subdiaconum Romae fecit. Ibi carmen suum, Actus apostolorum heroicis versibus transferens, in duos libros composuit et Vigilio dedicavit. Quod opus anno 544 in ecclesia Petri ad vincula publice recitavit. Etiam epistolas tres metricas scripsit.

Opera recensere

De Aratore recensere

  • Roger P. H. Green, Latin epics of the New Testament, Oxoniae 2006.
  • Johannes Schwind, Arator-Studien, Göttingen 1990.
  • Tino Licht, Aratoris fortuna, in: Quaerite faciem eius semper. Studien zu den geistesgeschichtlichen Beziehungen zwischen Antike und Christentum, Hamburg 2008, S. 163-179 (pdf).