Hilarius Pictaviensis
Hilarius Pictaviensis (Lemoni circa annum 315 natus - ibidem anno 367 mortuus), episcopus Pictavorum fuit atque theologus. In Ecclesia autem catholica et Ecclesia Anglicana in sanctorum numero putatus et die 14 Ianuarii (sed in Ecclesia Anglicana 13 Ianuarii) celebratus, anno 1851 a papa Pio IX Doctor Ecclesiae factus est.
Vita
recensereE nobili Gallicæ Pictavorum nationis familia ortus, prima ætate litteris Latinis accurate studuit. Cum autem primo antiquos deos sicut parentes coleret, adultus iam Sacris Scripturis christianis lectis se in novam religionem convertit circaque annum 345 baptizatus est. Uxorem vero habebat filiamque Abram vocatam, id quod non impedivit, ut mos illo tempore erat, quin episcopus civitatis suæ circa annum 350 fieret. Temporibus autem eisdem Evangelium secundum Matthæum interpretatus est, quo primum in lingua Latina ejus generis præbuit opus, nec vero in eo Primi episcoporum concilii Nicæensis doctrinam, quam anno 354 tantum cognoscere potuit, satis subtiliter secutus est. Deinde ab anno 355 Arianorum doctrinæ, cui princeps Constantius II assensus erat, obstitit, ita ut a sede episcopali spoliatus in Phrygiam relegatus sit, ubi magnorum Ecclesiæ Græcæ theologorum libros legere potuit et præclarissima theologica opera sua, De Trinitate et De synodis inscripta, composuit. Limonum denique anno 360 vel 361 reverti potuit, perque reliquam ætatem Arianorum doctrinæ per Galliam repugnavit atque alios libros, ut qui De mysteriis et In Psalmos Commentarii inscripti sunt, edidit.
Opera
recensere- De Trinitate ;
- Hymni ;
- Contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem liber;
- Contra Constantium Augustum liber;
- Commentarius in Evangelium Matthaei ;
- Tractatus super Psalmos .
Nexus externus
recensere- Opera Hilarii apud Documenta Catholica Omnia (Latine, Anglice)
- Lectio papae Benedicti XVI de Hilario Pictaviense inter audientiam generalem die 10 Octobris 2007 (Italiane) et aliis sermonibus.