Bellum Iugurthinum

bellum inter Iugurtham, regem Numidiae, et Romam fuit
Bellum Iugurthinum
Annus: 112-105 a.C.n.
Locus: Numidia
Fortuna: victoria Romana
Territoriae mutatae: Mauretania partem Numidiae accipit
Exercitus
Res Publica Romana Numidia
Duces
Marius, Sulla Iugurtha

Bellum Iugurthinum ab anno 112 a.C.n. usque ad annum 105 a.C.n. fuit bellum inter Iugurtham, affectantem regnum Numidiae, et Rem Publicam Romanam. Sallustius librum de hoc bello eiusdem nominis scripsit.

Sallustius proconsul fuit cui imperium proviniciae Africae novae post victoriam apud Thapsum anno 46 a.C.n. erat; itaque terras de quibus scripsit bene sciebat. Observata et ad se relata in librum suum recepit.

Belli causa

recensere
 

Haec pars augenda est.

Bellum gestum

recensere
 
Traditio Iugurthae in denario a Fausto Sylla, filio dictatoris qui triumvir monetalis circa 56 a.C.n. fuit, in patris honorem percusso. Iugurtham manus pone tergum vinctum et genu subnixum ostendit dum Sullae Felici in tribunali sedenti Bocchus rex Mauritaniae ramum oleae porrigit. Eadem scaena in anulo signatorio Lucii Syllae insculpta erat.

Bellum Iugurthinum coepit postquam Optimates, Tiberio et Gaoi Gracchis occisis, senatum ceperunt. Iugurtha, cum duos fratres suos necavisset regnumque Numidiae cepisset, timebat ne Romani bellum sibi inferrent, et, eo tempore, senatores tam corrupti erant ut Iugurtha pecunia danda sententias senatorum vertere posset. Quamquam senatores corrupti erant, plebs Romanus non erat, cui placuit bellum contra Iugurtham gerere. Metellus, consul et dux exercitus, ad Africam venit et primo contra copias Iugurthinas feliciter pugnavit, sed Iugurtha fugit et auxilia a regibus Gaetulorum et Maurorum petivit. Gaius Marius, legatus Metelli, maiorem gloriam appetens, Romam rediit, ubi plebs eum consulem creavit et bello praefecit. Denique copiae Marii Numidias superaverunt, et Iugurtha victus Sullae traditur, et deinde ad Marium deductus est. Etsi opera Sullae Iugurtha captus est, Marius se solum bellum finivisse profabatur. Quae res initium Sullae odii erga Marium fuit.

Nexus interni

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere