Filastrius (episcopus Brixiensis)

episcopus Brixiensis

Filastrius Brixiensis, sive Brixianus (natus verisimiliter circum annum 330; mortuus ante diem 4 Aprilis 397) fuit iuxta traditionem sextus episcopus Brixiensis. Forsan anno 360 sacerdos et forsan anno 380 episcopus factus est, sed non origine Brixiensi fuit. Missionarius peregrinatus est toto orbe. Ibi animum valde in religionem Iudaicam, Romanam paganam et haereses Antiquitatis Posterioris (imprimis haeresem Arianam) intendit. Mediolani in episcopum Arianum Auxentium se gessit. Anno 381 in partem concilii Aquileiensis venit.

Verisimiliter inter annos 370 et 380 Diuersarum hereseon librum composuit, scripturam amplam contra haereses in 156 capita digestam. Panarion Epiphanii fonte usus est. Una cum Panarion Diuersarum hereseon libro ab Augustino fonte usus est cum librum suum De haeresibus scripsit. Augustinus vero diuersarum hereseon librum acri subtilique ingenio et iudicio percensuit et putavit Filastrium doctrinas haereses putavisse, quas non sunt.

Successor suus Gaudentius diem mortis suum 18 Iulii putat. Iuxta glossam manuscripti mediaevalis, Filastrius in ecclesia sancti Andreae iuxta Portam Romanam Brixiae sitam sepultus est. Hodie reliquiae suae una cum eis sancti Apollonii in ecclesia cathedrali Brixiensi iacent.

In Ecclesia Catholica festum suum die 18 Iulii celebratur.

Nexus externi

recensere