Vitalis Blesensis
Vitalis Blesensis (Francogallice Vital de Blois), qui Blesis natus saeculo XII floruit, fuit poeta comoediographus Latinus Francogalliae. Duas comoedias composuit versibus elegiacis (sicut et Pamplilus et Guilelmi Blesensis comoediae compositae sunt), unam Querolum, alteram Getam.
Res apud Vicidata repertae:
Querolus a Vitali scriptus Querolum antiquum et Aululariam Plauti imitatur, Geta autem Amphitruonem Plautinum, sed fabulam mutat (Amphitruo non rex, sed philosophus Graecus et Mercurius servum eius argumentis sophisticis decipit). Saepe a discipulis linguae Latinae comoediae legebantur, et Eberhardus Alemannus in Laborinto scripsit:
- Ludit Geta gemens quia captus Mercuriali
- Arte Iovem lectus Amphitrionis habet.
Editiones
recensere- Arnold Paeske, Der «Geta» des Vitalis von Blois. Kritische Ausgabe, Coloniae Agrippinae, 1976.
- Ferruccio Bertini, in Commedie latine del XII e XIII secolo, vol. III, Università degli studi di Genova, Istituto di filologia classica e medievale, Genavae 1980.
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • Treccani • |