Eadmer
(Redirectum de Eadmerus Cantuariensis)
Eadmer sive Edmerus, natus circiter annum 1055 et mortuus anno 1126 vel paulo post, fuit monachus Benedictinus scriptorque praecipue biographicus vel hagiographicus sed etiam theologicus.
Iam puer oblatus fuit monasterio ecclesiae Christi Cantuariensi, in quo monasterio educatus monachus factus est. Anselmo archiepiscopo Cantuariensi amanuensis biographusque fuit. Eadmer cum anno 1121 archiepiscopus Sancti Andreae in Scotia creatus esset, Scotis adversus resistentibus prohibitus est hoc munus inire.
Eadmer opera quae sequuntur edidit
- historica
- Historia novorum in Anglia[1], fons maximi momenti de disputationibus quae inter Anselmum archiepiscopum et reges Gulielmum II Henricumque successorem ortae sunt.
- hagiographica et biographica
- De vita et conversatione Anselmi[2]
- Miracula S. Anselmi[3]
- De reliquiis S. Audoeni[4] (auctore incerto)
- Vita Bregowini[5]
- Vita S. Dunstani[6]
- Miracula S. Dunstani[7]
- Epistola ad Glastonienses de reliquiis S. Dunstani[8]
- De ordinatione Gregorii[9]
- Vita S. Odonis[10]
- Vita S. Oswaldi[11]
- Miracula S. Oswaldi[12]
- Vita Petri abbatis[13]
- Vita S. Wilfridi[14]
- Breviloquium vitae S. Wilfridi[15]
- theologica
- De beatitudine perennis vitae (recitatio sermonis Anselmi)
- De excellentia Virginis Mariae[16]. Eo libro Papa Pius X inter alia usus est in encyclica sua Ad diem illum laetissimum.
- Tractatus de conceptione Sanctae Mariae [17], in quo opere propugnatorem immaculatae conceptionis Mariae se gessit inveniens illum famosissimum syllogismum "Potuit, decuit, ergo fecit". Hic tractatus diutissime Anselmo et posthaec incerto auctori nomine Pseudo-Anselmi nuncupato attributum est.
Notae
recensere- ↑ PL 159,347-524; Rule (1883) pp. 1-302; Bosanquet (1964)
- ↑ PL 158,49-118; Rule (1883) pp. 305-424; Southern (1962) pp. 1-151
- ↑ Rule (1883) p. 425 ff; Southern (1962) pp. 152-171
- ↑ A. Wilmart, "Les reliques de Saint Ouen à Cantorbéry" in Analecta Bollandiana vol. 51 (1933) pp. 285-292; A. Wilmart, "De reliquiis Sancti Audoeni et quorundam aliorum sanctorum quae Cantuariae in aeccclesia Domini Salvatoris habentur" in Revue des sciences religieuses vol. 15 (1935) pp. 362-370
- ↑ B. W. Scholtz, "Eadmer's Life of Bregwine, archbishop of Canterbury" in Traditio vol. 22 (1966) pp. 127-148
- ↑ Turner et Muir (2006) pp. 41-159
- ↑ Turner et Muir (2006) pp. 161-212
- ↑ W. Stubbs, ed., Memorials of St Dunstan (Londinii, 1874)
- ↑ A. Wilmart, "Ascriptum de ordinatione beati Gregorii Anglorum apostoli" in Revue des sciences religieuses vol. 15 (1935) pp. 207-219
- ↑ Turner et Muir (2006) pp. 1-40
- ↑ Turner et Muir (2006) pp. 213-289
- ↑ Turner et Muir (2006) pp. 290-324
- ↑ A. Wilmart, "Edmeri Cantuariensis cantoris noua opuscula de sanctorum ueneratione et obsecratione" in Revue des sciences religieuses vol. 15 (1935) pp. 354-361
- ↑ Muir et Turner (1998)
- ↑ Muir et Turner (1998) pp. 162-183
- ↑ PL 159,557 ff.
- ↑ PL 159,301-318
Bibliographia
recensere- Editiones operum
- Geoffrey Bosanquet, interpr., Eadmer's History of Recent Events in England (Historia Novorum). Londinii, 1964 (Anglice)
- Bernard J. Muir, Andrew J. Turner, edd., Vita Sancti Wilfridi auctore Edmero. The Life of Saint Wilfrid by Edmer (Exoniae, 1998) (Latine)
- Martin Rule, ed., Eadmeri Historia Novorum in Anglia, et opuscula duo de Vita sancti Anselmi et quibusdam miraculis eius. Londinii: Longman, 1883 Textus apud archive.org Textus apud gallica
- R. W. Southern, ed. et interpr., The Life of St. Anselm, archbishop of Canterbury, by Eadmer. Londinii, 1962 (Latine, Anglice)
- Andrew J. Turner, Bernard J. Muir, edd. et interprr., Eadmer of Canterbury: Lives and Miracles of Saints Oda, Dunstan, and Oswald. Oxonii: Oxford University Press, 2006 (Latine, Anglice)
- Eruditio
- R. W. Southern, Saint Anselm and his biographer (Cantabrigiae, 1963)
- R. W. Southern, Saint Anselm: a portrait in a landscape (Cantabrigiae, 1990)
- R. W. Southern, "The Canterbury Forgeries" in English Historical Review vol. 73 (1958) pp. 193-226
- Aliae encyclopaediae
- "Eadmer" in Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~)