Hildegardis vel Hildegarda Bingensis (Theodisce Hildegard von Bingen, nata Bermersheim vel Niederhosenbach die 16 Septembris 1098; mortua Bingii, in monasterio ad Rupertsbach die 17 Septembris 1179) Germanica fuit magistra et abbatissa mysticaque et poesis musicaeque auctrix. Rhenensis sibylla nuncupata. Ioannes XXII Papa anno 1324 Hildegardem beatificavit. Die 10 Maii 2012 Benedictus XVI Papa cultum Hildegardi multis in locis iam exhibitum[1] ad universam Ecclesiam extendit, quod canonizatio aequipollens vocatur. Die 7 Octobris eiusdem anni Benedictus Papa eam tricesimam quartam Doctorum Ecclesiae, una cum Sancto Ioanne Abulensi proclamavit.

Wikidata Hildegardis Bingensis
Res apud Vicidata repertae:
Hildegardis Bingensis: imago
Hildegardis Bingensis: imago
Nativitas: 1098; Bermersheim vor der Höhe
Obitus: 17 Septembris 1179; Kloster Rupertsberg
Patria: Sacrum Romanum Imperium

Memoria

Sepultura: Saint Hildegard parish church in Eibingen
Sanctus (feriae die 17 Septembris)
Hildegarda somnium accipit et librario dictat.
Hildegardis Bingensis, e collectione "Wellcome Images"

Vita recensere

Hildegardis vel Hildegarda nobili loco nata est. Die 18 Aprilis 1163 Fridericus I Imperator monasteria abbatissae Hildegardis sub tutelam imperialem posuit.

Divinae harmoniae recensere

Musica gratissima erat Hildegardi. Describebat illam ut viam ad Paradisi laetitiam et pulchritudinem recipiendas. Secundum Hildegardem, ante culpam, pulchram Adamus vocem habebat et cum angelis Domino canebat laudes. Ab hominis casu, musica mundana creata et instrumenta musicalia facta ad Deum recte adorandum.

Hildegardis etiam compositrix musicae monodicae fuit. Inter compositiones eius antiphonae, responsoria, hymni, unum Kyrie et drama liturgicum qui Ordo virtutum inscribitur connumerantur[2].

Philologica recensere

Hildegardis excogitavit linguam artificiosam quam Linguam ignotam appellavit. Quo sermone, vere agitur de simplici verborum collectione, nemo alius usus est.

Opera recensere

Editiones textuum
  • Hildegardis Bingensis, Opera minora. edited by H. Feiss, C. Evans, B. M. Kienzle, C. Muessig, B. Newman, P. Dronke, Corpus Christianorum Continuatio Mediaevalis CCCM 226 (Turnholti: Brepols, 2007), ISBN 978-2-503-05261-8.
  • Hildegardis Bingensis, Epistolarium pars prima I-XC edited by L. Van Acker, Corpus Christianorum Continuatio Mediaevalis CCCM 91A (Turnholti: Brepols, 1991).
  • Hildegardis Bingensis, Epistolarium pars secunda XCI-CCLr edited by L. Van Acker, Corpus Christianorum Continuatio Mediaevalis CCCM 91A (Turnholti: Brepols, 1993).
  • Hildegardis Bingensis, Epistolarium pars tertia CCLI-CCCXC edited by L. Van Acker and M. Klaes-Hachmoller, Corpus Christianorum Continuatio Mediaevalis XCIB (Turnholti: Brepols, 2001).
  • Hildegardis Bingensis, Scivias. A. Führkötter, A. Carlevaris eds., Corpus Christianorum Scholars Version vols. 43, 43A. (Turnholti: Brepols, 2003).
  • Hildegardis Bingensis, Liber vitae meritorum. A. Carlevaris ed. Corpus Christianorum Continuatio Mediaevalis CCCM 90 (Turnholti: Brepols, 1995).
  • Hildegardis Bingensis, Liber divinorum operum. A. Derolez and P. Dronke eds., Corpus Christianorum Continuatio Mediaevalis CCCM 92 (Turnholti: Brepols, 1996).

Editiones compositionum musicalium recensere

  • Hildegard von Bingen, Lieder. Pudentiana Barth OSB, Immaculata Ritscher OSB & Joseph Schmidt-Görg (ed.). (Otto Müller Verlag: Salzburg, 1969).

Manuscripta recensere

  • Aquis Mattiacis, Hessische Landesbibliothek, Hs. 2 (Riesen Codex vel Wiesbaden Codex - ca. 1180-85).
  • Teneramondae, Belgium, St.-Pieters-&-Paulusabdij Cod. 9 (Villarenser codex) (ca. 1174/75).
  • Otto Muller Verlag Salisburgi 1969: Hildegard von Bingen: Lieder .
  • Monachii, Bibliotheca Unversitatis, MS2∞156.
  • Lipsiae, Bibliotheca Universitatis, St. Thomas 371.
  • Lutetiae, Bibliotheca nationalis, MS 1139.
Alii fontes
  • Friedrich Wilhelm Emil Roth, "Glossae Hildigardis", in: Elias Steinmeyer and Eduard Sievers eds., Die Althochdeutschen Glossen, vol. III. Turici: Wiedmann, 1895, 1965, pp. 390–404
  • Analecta Sanctae Hildegardis, in Analecta Sacra vol. 8 edita a Ioanne Baptista Pitra (In Monte Casino, 1882)
  • Iacobus Paulus Migne, ed., Patrologia Latina (Lutetiae, 1844-1855) vol. 197 (1855)
  • Explanatio Regulae S. Benedicti
  • Explanatio Symboli S. Athanasii
  • Homeliad LVIII in Evangelia
  • Hymnodia coelestis
  • Ignota lingua, cum versione Latina
  • Liber divinorum operum simplicis hominis (1163-73/74)
  • Liber vitae meritorum (1158-63)
  • Libri simplicis et compositae medicinae
  • Physica, sive Subtilitatum diversarum naturarum creaturarum libri novem
  • Scivias seu Visiones (1141-51)
  • Solutiones triginta octo quaestionum
  • Tractatus de sacramento altaris
  • Vita S. Disibodi
  • Vita S. Ruperti

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hildegardam spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Grove Art • Classical Archives • Deutsche Biographie • Store norske leksikon


  1. Exempli gratia in archidioecesi Wratislaviensi. Vide Officia propria Archidioecesis Wratislaviensis iussu et auctoritate eminentissimi ac reverendissimi domini Adolfi Bertram (...) recenter edita, Pars autumnalis (Pustet, Ratisbonae 1940): "Die 17 Septembris, S. Hildegardis Virginis" [p. 15*]
  2. Hildegard von Bingen, Lieder. [Pudentiana Barth OSB, Immaculata Ritscher OSB & Joseph Schmidt-Görg (ed.)] Otto Müller Verlag, Salisburgi, 1969.