Lingua ignota
Lingua ignota idioma constructum quoddam insolitum est, quod sancta Hildegardis Bingensis ipsa saeculo XII excogitavit.
Descriptio
recensereIdioma in glossario Codici magno Rupertsbergensi annexo praesentatur; partes minores in Codice Vindobonensi nec non in Codice Parisiensi traduntur. Verborum thesaurus circa verba nongenta amplectitur ad vitam quotidianam et ad naturam spectantia. E quibus plura similia sunt lemmatibus linguarum Theodiscae, Latinae, Graecae, Hebraicae. Videntur verba nonnulla omnino excogitata esse. Fines verborum -uz et -z pullulant.
Syllabae longiores fiunt, soni sibilantes adduntur, verborum initia naturalia sunt. Tamen syllabae verba finientes ficticiae sunt, quarum causas Paulus Alphandéry doctus in Hildegardis physiologia fundatas esse assumpserit. Iacobi Grimm sententia de desinentiarum mirarum radicibus dialectalibus Theodiscis vix credibilis est.
Abecedarium linguae istius inusitatum plerumque in litteris Latinis fulcitur. Extra versiculos hymnorum paucos Lingua ignota nusquam adhibita esse videtur.
Exempla
recensereLingua ignota | Latine |
---|---|
Aigouz | deus |
crizia | ecclesia |
diveliz | diabolus |
iminois | homo |
isparriz | spiritus |
luzeica | lux |
vaniz | mulier |
Ecce alia verba: aieganz (angelus), zuuenz (sanctus), liuionz (salvator), jur (vir), peuearrez (patriarcha), korzinthio (propheta), falschin (vates), sonziz (apostolus), linschiol (martyr), zanziuer (confessor), vrizoil (virgo), jugiza (vidua), pangizo (paenitens), kulzphazur (attavus), phazur (avus), peueriz (pater), maiz (mater), hilzpeueriz (nutricus), nilzmaiz (noverca), scirizin (filius), hilzscifriz (privignus), limzkil (infans), zains (puer), zunzial (iuvenis), bischiniz (adolescens).
Bibliographia
recensere- Alessandro Bausani: Geheim- und Universalsprachen. Entwicklung und Typologie. Stuttgardiae 1970, p. 76–78
- Ch. Descemet: "Un erbario del secolo XII ossia nomenclatura botanica ricavata dall'ignota lingua di santa Ildegarda A. D. 1100-1179"; excerptum operis Memorie della Pontificia Accademia dei Nuovi Lincei, vol. 1, Romae 1884
- F.W.E. Roth, Die Lieder und die unbekannte Sprache der hl. Hildegardis, Wiesbaden, 1880.
- Jeffrey T. Schnapp: Virgin's words : Hildegard of Bingen's Lingua Ignota and the Development of Imaginary Languages Ancient to Modern", apud: Exemplaria, III, 2, 1991, p. 267-298
- Sarah L. Higley: Hildegard of Bingen's Unknown Language: An Edition, Translation and Discussion, 2007