Bernardus Silvestris,[1] vel Bernardus Turonensis (circa annum 1085 natus; circa 1160 mortuus), fuit theologus, philosophus, scriptor, et poeta Latinus, qui in Francia aevo medio floruit. Fortasse Turoni natus, scholae Carnotensis propinquus fuit, usque ad saeculum undevicesimum cum Bernardo Carnotensi(en) a viris doctis confusus. Platoni placitis favebat.

Wikidata Bernardus Silvestris
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1085; Turones
Obitus: 1160;
Patria: Francia Borboniensis

Inter libros sine dubio a Bernardo conscriptos numerantur Cosmographia, opus prosimetricum,? Theodorico Carnotensi dedicatum, quod plenam mundi hominisque descriptionem neoplatonismo similem dat, et Mathematicus, distichis elegiacis de fortuna et praedestinatione compositus. Tractatus nomine Experimentarius videtur versio cuiusdam textus Arabici cum praefatione Bernardi. Fortasse commentaria in Aeneidem et in Martianum Capellam atque ad Timaeum Platonis composuit, sed haec opera deperdita sunt.

  1. Francogallice Bernardin le Sauvage, ut eum Henricus d'Andeli(fr) in Pugna septem artium nominat.

Editiones

recensere

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani •