Timaeus (Plato)
Timaeus (Graece Τίμαιος aut περὶ φύσεως, id est nostro sermone De Natura appellata) est philosophi Platonis opus, quod circa annum 360 a.C.n. scriptum creditur inter ultima illius auctoris. In hoc dialogo fabula de Atlantide, quae tot libros commentariosque apud posteros[1] suscitavit, in Solonis ore ponitur qui eam a sacerdotibus Aegyptiacis accepit. Deinde Timaeus cosmogoniam et anthropologiam, hoc est physiologiam pathologiamque non tantum corporis sed etiam animae, numeris geometriaque subnixas explicat quae ad dogmata Pythagorea spectare videntur. Certe hic liber velut brevis encyclopaedia rerum divinarum humanarumque multos lectores invenit atque medioaevali aetate quoque Latine versus legebatur: tum pars maxime nota Platonismi fuit et theoriam macrocosmi (mundus) et microcosmi (homo) sibi singulatim respondentium late diffundebat.

De personis
recensereAb hoc opere dialectica abest. Vix enim dialogus dici potest in quo Critias primo satis breviter, deinde Timaeus longissime oratione continua utuntur quam olim Socrates tam pertinaciter aspernabatur. Tamen sunt personae:
- Timaeus est philosophus Pythagoreus e Locris qui summos magistratus in sua civitate gessisse dicitur[2] et astronomiae plurimam operam dedisse[3]. Praeter quae hic legimus nihil de eo aliunde accepimus.
- Socrates postquam praecipua placita quae coram iisdem conlocutoribus die priore disputavisse dicitur, hoc est fere ea quae hodie in Politia legimus, breviter commemoravit atque optavit ut comites sibi talem rempublicam sub oculis agentem ponerent, silet atque libenter auditorem agit. Verborum enim epulo[4] frui cupit quod conlocutores ei adponere polliciti sunt.
- Critias, Callaeschri filius, demagogus qui postea dux triginta tyrannorum fuit, sed etiam poeta tragicus et orator, Platonis per mulieres adfinis qui eum in plures alios dialogos induxit: Charmides, Protagoras, Critias.
- Hermocrates si Plotino credimus fuit strategus Syracusanus qui Athenienses copias in Sicilia profligavit. Hic paene mutus est sed ad dialogum eponymum, ut videtur, destinabatur qui velut tertia pars fuisset trilogiae cum Timaeo et Critia. Quod opus numquam compositum est.
Quod praeter Socratem omnes conlocutores rerum publicarum periti sunt ostendit politica proposita in Timaeo magni momenti esse.
De posteritatis iudicio
recensereStatim successores Platonis in Academia et Aristoteles Platonis doctrinam diverse interpretabantur: Speusippos et Xenocrates metaphorice, Aristoteles ad litteram. Aristoteles qui Timaeum in suo tractatu De Caelo saepe memorat atque etiam saepius meminit a Platone saepe dissentiebat. Epicurus eius cosmologiam omnino refellebat. Anno 45 a.C.n. ipse Cicero partem operis Latine transtulit. Plutarchus, Philo Alexandrinus Christianique cosmologiam laudabant, quam isti cum Genesi comparabant. Christiani etiam Trinitatem in hoc opere adumbratam cognoscere voluerunt. Galenus medicus quoque commentarium ad Timaeum composuit hodie deperditum. Neoplatonici huius operis significationem scrutati sunt et ad sua placita accomodarunt: certe et Plotinus et eius discipulus Porphyrius commentarios ad Timaeum scripserunt.
Etsi ad partem tantum operis pertinens maximi momenti fuit in Platonismi traditione versio Latina Calcidii quinto saeculo ineunte incepta (ut quibusdam videtur) et commentario instructa quae ad doctos homines primi Medii Aevi occidentalis, sola Platonicorum operum, pervenit. Ita Carolingorum aetate ab Alcuino et eius discipulis necnon a Iohanne Scotio Eriugena legebatur. Deinde duodecimo saeculo in Carnotensi schola Gulielmus de Conchis textum Calcidii commentabat (Glossas ad Timaeum scripsit). Ibidem Bernardus Silvestris Cosmographiam ad Platonis imitationem composuit. Deinde per duo sequentia saecula homines docti Aristotelem Platoni praetulerunt. Quinto demum saeculo duos adsertores invenit Timaeus: Gemistum Plethonem et Nicolaum Cusanum.
Circa 1483 denique Marsilius Ficinus totum dialogum Latine vertit atque commentario instruxit qui magna auctoritate apud humanistas fruebatur. Anno 1513 textus Graecus apud Aldum Manutium typographice primum divulgatus est, curante Marco Musuro. Tum Timaeus opus maxime Platonis insigne erat, quod testatur Schola Atheniensis circa idem tempus a Raphaele picta.
Postea Iohannes Keplerus Timaeum legit et eius propositis usus est. Voltarius e contrario Platonis coniecturas in fabula Le Songe de Platon[5] inscripta irrisit. Hegel Platonis opus magni fecit atque eius doctrinam elaboravit.
In summa in philosophia et scientia occidentali Timaeus fundamenti lapidis locum tenet.
Notae
recensere- ↑ Victor Bérard, "L'Atlantide de Platon", Annales de géographie, 1929: 193-205
- ↑ 20a: Τίμαιός τε γὰρ ὅδε, εὐνομωτάτης ὢν πόλεως τῆς ἐν Ἰταλίᾳ Λοκρίδος ... τὰς μεγίστας μὲν ἀρχάς τε καὶ τιμὰς τῶν ἐν τῇ πόλει μετακεχείρισται.
- ↑ 27a: Τίμαιον μέν, ἅτε ὄντα ἀστρονομικώτατον ἡμῶν καὶ περὶ φύσεως τοῦ παντὸς εἰδέναι μάλιστα.
- ↑ 27b: τὴν τῶν λόγων ἑστίασιν.
- ↑ Textus apud Vicifontem
Editiones
recensere- Collection des Universités de France: Platon, Timée. Critias. Texte établi et traduit par Albert Rivaud, Les Belles Lettres, 1925 Recensio critica
- Jan Hendrik Waszink, Timaeus a Calcidio translatus commentarioque instructus (= Plato Latinus, T.4), The Warburg Institute, 1975 Recensio critica Altera recensio critica Nonnullae paginae Latine scriptae apud Guglum librorum
Plura legere si cupis
recensere- Platons Timaios als Grundtext der Kosmologie in Spätantike, Mittelalter und Renaissance / Plato's Timaeus and the foundations of cosmology in late Antiquity, the Middle Ages and Renaissance, ed. Thomas Leinkauf & Carlos Steel, Leuven University Press 2005, ISBN 90-5867-506-8
- Le "Timée" de Platon : contributions à l'histoire de sa réception / Platos Timaios : Beiträge zu seiner Rezeptionsgeschichte, ed. Ada Neschke-Hentschke, Éd. de l'Institut Supérieur de Philosophie Louvain-la-Neuve 2000 (Bibliothèque philosophique de Louvain 53), ISBN 90-429-0860-2 Recensio critica
- Luc Brisson, Le Même et l'Autre dans la structure ontologique du « Timée » de Platon. Un commentaire systématique du Timée de Platon, Klincksieck, 1974 Recensio critica Altera recensio critica
- "À quelles conditions peut-on parler de « matière » dans le Timée de Platon ?", Revue de métaphysique et de morale, 2003: 5-21
- Selene I. S. Brumana, "Platonismo e aristotelismo nel Timaeus di Cicerone", Elenchos, 2022: 249-278
- Monique Dixsaut, "Le temps qui s'avance et l'instant du changement (Timée, 37 C-39 E, Parménide, 140 E-141 E, 151 E-155 E)", Revue Philosophique de Louvain, 2003: 236-264
- Interpreting the Timaeus-Critias: Proceedings of the IV Symposium Platonicum : Selected Papers (cur. Tomás Calvo Martínez, Luc Brisson), Academia Verlag, 1997
- Filip Karfík, «Que fait et qui est le démiurge dans le Timée ? », Études platoniciennes, 2007
- Georges J. Kayas, "L'âme de l'univers et la musique dans le « Timée » de Platon (34 b et ss), Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1974: 287-329
- P. Kucharski, "Eschatologie et connaissance dans le Timée", Archives de Philosophie, 1966: 5-36
- Daniel Larose, «Le démiurge du Timée de Platon ou la représentation mythique de la causalité paradigmatique de la forme du dieu », Methodos, 2016
- Mischa von Perger, Die Allseele in Platons Timaios, Teubner, 1997 Recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Richard D. Mohr, Barbara M. Sattler (curatores), One Book, the Whole Universe. Plato’s Timaeus Today. Parmenides Publishing, 2010 Recensio critica Guglum librorum
- Carlo Natali, Stefano Maso (curatores), Plato physicus. Cosmologia e antropologia nel Timeo. Hakkert, 2003 Recensio critica Altera recensio critica
- Luca Pitteloud, Ordre et désordre dans l'univers : une etude sur l'experience de pensée du Timée", Lugduni Batavorum, Brill, 2024 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Olivier Renaut, «Vision et philosophia dans le Timée de Platon », Astérion, 2021
- Tanja Ruben, Le Discours comme image: Énonciation, récit et connaissance dans le Timée-Critias de Platon, Les Belles Lettres, 2015
- Bertrand Saint-Sernin, "L’actualité du Timée", Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 2013: 1821-1831
- Fredrich Wilhelm Josef Schelling, Le Timée de Platon ab Alexandra Michalewski editus, Presses universitaires du Septentrion, 2005
- Ernst A. Schmidt, Platons Zeittheorie. Kosmos, Seele, Zahl und Ewigkeit im Timaios, Klostermann, 2012
- David N Sedley, "Cicero and the Timaeus" in M. Schofield (ed.), Aristotle, Plato and Pythagoreanism in the First Century BC: 187-205.
- Linda M. Napolitano Valditara (cur.), La sapienza di Timeo. Riflessioni in margine al „Timeo“ di Platone, Mediolani, Vita e Pensiero, 2007 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Warman Welliver, Character, Plot and Thought in Plato's Timaeus-Critias, Brill, 1977 Recensio critica Guglum librorum
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Textus apud Vicifontem
- Pagina interretialis VIAF
- Platons Timaeus Graece, Germanice ac Latine secundum translationem Calcidii
- Translatio Calcidii
- Translatio Ciceronis
- De Timaeo apud plato.stanford.edu