Pheromon
Pheromon (-onis, m.; sicut hormon),[1] vel fortasse pheromonum,[2] est odoramentum semiochemicum ex plurimorum animantium glandulis fragrans, quod inter eiusdem generis animantia tale aliquid communicat, cuius vi et effectu in animantibus hoc signale odorabile recipientibus quaedam animi corporisve adfectio nascatur. Pheromones, prout animantia adfecta se praebent, in varias classes dividi possunt, sicut pheromones monitores, pheromones congregales, pheromones sexuales, pheromones vestigatores, etc.
De etymologia
recensereAnno 1959 Petrus Karlson et Martinus Lüscher, biochemici Germanici, novum terminum biologicum introduxerunt, quem Anglice pheromone appellabant.[3] Quod vocabulum ex verbis Graecis φέρειν 'ferre' et ὁρμᾶν 'incitare' composuerunt. Quibus verbis adlatis imprimis notionem 'cito transferendi' indicare voluerunt, nam vocabulum commenticium *pherormone expressis verbis repudiaverunt, quod pheromones, quamvis certam similitudinem haberent, reapse non hormones essent.[4]
Notae
recensere- ↑ Xauier Fran Sin (2015). Formula ambrosiae a studiosis inventa est!. . Ephemeris
- ↑ Cfr. inscriptionem cum asterisco indicatam, *pheromona, apud Ephemeris 2006 (Leo Latinus)
- ↑ Karlson & Lüscher (1959a)
- ↑ Karlson & Lüscher (1959b)
Bibliographia
recensere- Karlson, Peter & Lüscher, Martin (1959a): Pheromones: a New Term for a Class of Biologically Active Substances. Nature 183: 55–56
- Karlson, Peter & Lüscher, Martin (1959b): The Proposed Biological Term 'Pheromone'. Nature 183: 1835