Exocytosis est mechanismus biologicus quo cellula corpuscula vesiculis vecta per membranam in liquidum extracellulare emittit. Illae vesiculae plerumque e membrana ulteriore apparatus Golgiani turgescunt et postquam substantias emittendas includerunt solvuntur et trans cytoplasmum ad membranam cellularem meant ubi proteina v-SNARE in vesicula prolata a similibus proteinis t-SNARE parti citeriori membranae cellulae adfixis adgnoscuntur. Tum exocytosis moveturː duae membranae coalescunt et substantiae vectae in spatium extracellulare liberantur. Ita neurona neurotransmissores in synapsibus emittunt, ita glandulae hormona in sanguinem, ita epithelium apparatus digestorii enzyma quae nutrimenta digerunt.

Neurotransmissores per exocytosim in synapsim emissi.

Mechanismus exocytosi contrarius quo corpuscula per vesiculas intra cellulam invehuntur endocytosis dicitur. Endocytosis aliquid membranae cellulae subripit quo substantiae invectae circumdentur; econtra exocytosis membranae cellulae aliquod additamentum inserit e membranis apparatus Golgiani aut aliunde sumptum.

Plura legere si cupisRecensere

Nexus externiRecensere