Proteinum G
Proteina G vel guanino nucleotido iungentia proteina est familia proteinorum GTPasum, quae epitona molecularia intracellularia, ibi signa transmittendi, agunt.
Littera G ad contextum cum substantiis chemicis Guanosini TriPhosphati (GTP) et Guanosini DiPhosphati (GDP) respicit. Proteinis G inter ambas substantias (GTP et GDP) mutari posse facultas, ut epitonium electricum, ergo epitonium moleculare, est. Receptorio copulato activo ab GDP format GTP (signum AD, accensum), inactivo contra ex GTP format GDP (signum EX, extinctum).
-
GTP est signum AD
-
GDP est signum EX
-
GTPasis epitonium moleculare: dextre signo AD, sinistre signo EX
Duo classes proteinorum G descriptae sunt:
- GTPases parvae monomericae - in cytoplasmate inventae
- proteina G complexus heterotrimerici - secundum membranas cellulares sitae
Munera proteinorum G intra cellulam magnum momentum habet.
Anno 1994 Martinus Rodbell et Alfredus G. Gilman Praemium Nobelianum physiologiae et medicinae ratione inventionis proteinorum G et operae signi transducti accepit[1] atque 2004 Linda B. Buck et Richardus Axel Nobelianum Medicinae Praemium suorum officiorum proteinorum G causa accepit[2]
Notae
recensere- ↑ De Praemio Noleliano Medicinae anno 1994
- ↑ Nobelprize.org de inventione proteinorum G (2004). (Anglice)
Nexus interni
Nexus externi
recensere- National library de GTP iungentibus proteinis. (Anglice)