Osmosis (-is, f.) est eventum chemicum quod in aquae motu per membranam constat. Enim cum liquida solutio divisa a membrana sit in partes duas, quarum in altera maior, in altera minor materiae solutae sit conglomeratio, evenit ut aqua ad aequilibrium soluti utraque parte restituendum per membranam motu proprio transiat, eo quo minus soluti consistat magis affluens. Membranae tantum aquae permeabiles, impenetrabiles vero gravioribus soluti moleculis sunt, ita ut nihil solutionis nisi aqua transire possit. Exitus huius spontanei processus est, aqua permota, pondera solutionis infra et extra membranam aliud ex alio varia, partitiones autem solventis solutique aequales fieri.

De pressione osmotica

recensere

Pressio osmotica, id est vis ab aquae motione per membranam exercitata, crescit usque ad pressionem ponderis aquae solutionis aequatam. Pressioni isti haec est mathematica formula:

 

ubi π est osmotica pressio, M designat numerum molium in volumen divisum, R est numerus constans (0,0821) et T temperatura sive gradus caloris.

Permeatores alii

recensere
 
Permeabilis membranula motioni particularum serviens

Praeter moleculas aquae, aliquando etiam particulae aliae naturae membranas transire possunt, maioribus contra retentis, nulla aliena vi adnitente. Quod saepissime non in liberis solutionibus aquariis, sed per cellularum minimas membranulas accidere videtur: sic enim cellulae ab externo varias moleculas utiliaque complura accipiunt.

Nexus interni