Cancer vesicae
![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Cancer vesicae accurate carcinoma urotheliale vesicae est morbus accurate cancri species, quae vesicam urinariam attingit.

Indicia vel symptomata possunt esse imprimis haematuria (sanguis in urina), praeterea dysuria (dolor mictione ineunte), pollakisuria (mictio frequentior), tardius dolor dorsi inferioris.
Diagnosis per urinanalysi plus alia examina medica facta est.
Fumatio ad periculum cancri vesicae addere queat.
Anatomia pathologica macroscopica Recensere
Classificatio TNM Recensere
Classificatio TNM Tumoris magnitudinem (T), Nodorum lympathicorum affectio (N), Metastasis organorum remotorum (M) describit[1]. "0" ulli symptomatis amissio indicat:
- T0 — nullum indicium tumoris vesicae
- N0 — nulla metastasis nodorum lymphaticorum regionalium pelvis
- M0 — nulla metastasis remota (i. e. nulla metastasis organorum remotorum)
Anatomia pathologica microscopica Recensere
Genetica pathologica Recensere
In centesimae viginti hominum mutationes geneticae inveniuntur. Ex multitudinibus genorum affectorum adhuc subtypi expressionis quinque descripti sunt: neuronalis, basalis (squamosus), luminalis, luminalis et infiltrans, luminalis et papillaris[2].
Gena cum cancro vesicae nexa sunt: FGFR3, TP53, PIK3CA, KDM6A, ARID1A, KMT2D, HRAS, TERT, KRAS, CREBBP, RB1, TSC1[3].
Therapia Recensere
Therapia variis modis adhibetur, ut per resectionem transurethralem, instillationes intravesicales, cystectomiam, chemotherapiam, therapiam multimodalem et organum conservantem.
Chemotherapia Recensere
In cancros vesicae tractandis Cisplatinum est substantia chemotherapeutica una cum aliis substantiis commendata[4].
Notae Recensere
- ↑ Magers M. J., Lopez-Beltran A., et al. (Ian ]volume=74 2019). "Staging of bladder cancer". Histopathology (1): 112-34
- ↑ Robertson A. G., Kim J., et al. (Oct 2017). "Comprehensive Molecular Characterization of Muscle-Invasive Bladder Cancer". Cell 171 (3): 540-56
- ↑ Zhang X., Zhang Y. (Sep 2015). "Bladder Cancer and Genetic Mutations". Cell biochemistry and biophysics 73 (1): 65-9
- ↑ Einstein D. J., Sonpavde G. (Feb 2019). "Treatment Approaches for Cisplatin-Ineligible Patients with Invasive Bladder Cancer". Current treatment options in oncology 20 (2): 12
Nexus externus Recensere
- Institutum nationale cancrum de cancro vesicae (Anglice)
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cancrum vesicae spectant (Bladder urothelial carcinoma, Urinary bladder cancer). |
Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes! |