Herpes zoster
Herpes zoster (gen. Herpetis zosteris; m. - a verbis Graecis ἕρπειν repere et ζωστήρ cingulum)[1] est morbus, cuius causa virus est, accurate Varicella zoster virus. Hoc virus etiam a morbo varicella nomen invenit, quia utrum morborum efficit. Indicia herpetis sunt multae cutis maculae et vesiculae aggregatae, quae secundum aream dermatomatis (quae in trunco est forma cinguli aut dimidium istius) efflorescunt. Postea vesiculae in erosiones se transformant.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Notae
recensere- ↑ Everdingen, J.J.E. van, Eerenbeemt, A.M.M. van den (2012). Pinkhof Geneeskundig woordenboek (12de druk). Houten: Bohn Stafleu Van Loghum.