Tumor telarum haematopoeticarum lymphoidearumque

Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Tumores telarum haematopoeticarum lymphoidearumque sunt neoplasmata creatio aberrans cellularum sanguinis, medullae ossium, lymphae, et systematis lymphacei[1]. Cum systemata haec per apparatum circulatorium ac systemate immunitatis connexa essent, nimirum symptomata ac detrimenta non solum singulare systema sed etiam alia contrahant; verbi gratia neoplasmata myeloproliferativa (cum medulla ossium affecta) vel mala lymphoproliferativa (cum generatione lymphocytorum excessiva).

Plasmocytoma exemplum cancri plasmocytorum et sanguinis. Imago sub microscopio vista (H&E).

Olim tumores sanguinis inter leukaemias et lymphomata separati erant. Hodierna classificatio ad lineas cellulares spectat:

  • Neoplasmata myeloidea
  • Neoplasmata lymphoidea
  • Neoplasmata cellularum histiocyticarum et dendriticae

Disciplinae, quae tumores sanguinis tractant, medicinae sunt haemotologia et oncologia. Strategiae therapeuticae diversae sunt, secundum genus cancri.

NotaeRecensere

  1. Vardiman J. W., Thiele J., Arber D. A., Brunning R. D., Borowitz M. J., Porwit A., Harris N. L., Le Beau M. M., Hellström-Lindberg E., et al. (Iul 2009). "The 2008 revision of the World Health Organization (WHO) classification of myeloid neoplasms and acute leukemia: rationale and important changes". Blood 114 (5) 

Nexus interni