Transfusio sanguinis
Transfusio sanguinis est ratio medica transferendorum sanguinis elementorum, si qua deficiunt hominibus aegrotis vel graviter laesis. Quae patienti in venam apertam infunduntur, ut vita eius servetur ab haemorrhagia seria. Genera sanguinis datoris acceptorisque inter se congruere debent, ne acceptori efficiatur reactio adversa. Usus cellularum sanguinearum, qui de more fit ex vesicis desuper pendentibus, non commendatur nisi gradus haemoglobini sub 10g/dL vel gradus haematocriticus ceciderit sub 30%.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Ut sanguis quam maxime possit idonee applicetur, discreta eius elementa, erythrocyti, plasma, thrombocyti, separatim in expedito habentur.
Nexus interni
Nexus externus
recensere- De Transfusione Sanguinis (scientiae status anni 1841)