Ankh (Aegyptice IPA |ʕaːnax|), etiam spiritus vitae, clavis Nili, et crux ansata appellatum, fuit antiqua littera hieroglyphica quae 'vitam' significavit, signum trilitterale consonantium ayin-nun-het. Quod notionem vitae repraesentat, generalem signi significationem.

Ankh.
Merenptah ankh, djed, et was (sceptrum) deo Phthae praebet.
Capsa speculi ankhiformis.
Crux ansata in Codice Glazierano.

Dei Aegyptii laqueum vel unum ankh in quaque manu tenentes saepe pinguntur, alternis brachiis supra pectus impositis. Ankh in manu vel prope paene omnem deitatem in pantheon Aegyptio apparet, pharaonibus non exclusis. Ergo, ankh late intellegitur symbolum primi pluralismi religiosi: omnes sectae recipiebant communem immortalitatis fabulam, quae significatio vocabuli propria vi est. Haec fides fuit pars mysticismi Aetatis Novae annorum 1960.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Collier, Mark, et Bill Manley. 1998. How to Read Egyptian Hieroglyphs: Revised Edition. Berkeleiae: University of California Press.
  • Salaman, Clement, Dorine Van Oyen, William D. Wharton, et Jean-Pierre Mahé. 2000. The Way of Hermes: New Translations of The Corpus Hermeticum and The Definitions of Hermes Trismegistus to Asclepius. Rochester: Inner Traditions.
  • Three Initiates. 1912. The Kybalion. Sicagi: The Yogi Publication Society Masonic Temple.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ankh spectant.