Sambal (vocabulum Indonesium origine Iavanicum) est genus embammatum et conditurarum in arte coquinaria Indonesia, Malaesiana, Srilankensi adhibitum. Hodie e capsicis aliisque impensis conficitur, sed olim fortasse (capsicis non iam introductis) a Pipere retrofracto in insula Iava endemico.

Ars coquinaria Indonesia: sambal terasi e capsicis rubris viridibusque, terasi, saccharo, sale, suco limonii vel lumiae contritum, cum allio lumiaeque frusto in mortariolo oblatum
Gastronomia Iavanica: sambal buah (embamma in patella minima) e capsicis, terasi, fructibus Mangiferae kemangae et ananis confectum (quod embamma in patella minima videtur), ad lakso burgoque et laksan condienda in popina urbis Palembang inlatum

BibliographiaRecensere

Praecepta
  • 1911 : Robert H. Christie, Banquets of the Nations: eighty-six dinners characteristic and typical each of its own country (Edinburgi: Gray) p. 431 ("Sambal oelik")