Trichoptera (a Graecis θρίξ 'capillus' + πτερόν 'ala') sunt ordo insectorum, quibus sunt larvae aquaticae et adulti terrestres. Sunt 14 500 fere species descriptae, quarum plurimae in subordines Integripalpia et Annulipalpia secundum partes orales digeri possunt. Larvae integripalpiorum capsulam gestabilem ad sese protegenda cum victum petentia circummoveant construunt, sed larvae annulipalpiorum sibi recessum fixum faciunt ubi in occulto latent, ut victus eis veniat exspectantes. Coniunctiones Spicipalpiorum, parvi trichopterorum subordinis, incertae sunt, quem enodatio molecularis monstrat monophyleticum fortasse non esse. Adulti sunt parva insecta heterocerorum similes, quibus sunt duo paria alarum plumosarum et membranosarum. Trichoptera cum lepidopteribus arte coniunguntur, quorum alae sunt squamosae; qui ordines una constituunt superordinem Amphiesmenoptera.


Subphylum : Mandibulata 
Superclassis : Hexapoda 
Classis : Insecta 
Subclassis : Pterygota 
Infraclassis : Neoptera 
Superordo : Amphiesmenoptera[1] 
Ordo : Trichoptera 
Kirby, 1813
   
Palaeontologia
Triassic–Recent
Expression error: Unexpected < operator.

Expression error: Unexpected < operator.

Larvae inveniuntur in variis habitationibus, sicut rivis, fluminibus, lacubus, stagnis, lacubus vernalibus (manationibus veris et aquis ad tempus).[2] Larvae multarum specierum serica utuntur ad capsulas protegentis faciendas, quae glarea, harena, ramulis, fragmentis vel emorsis plantarum partibus, aliisque detritibus saepe corroborantur. Larvae varias exhibent rationes vescendi, quibus variae species praedantur, plantas discindunt, algas pascuntur, vel particulas in aqua benthoque colligunt. Plurimi adulti brevissime vivunt, dum non vescuntur.

In piscatione dipterorum, diptera artificosa ad adultos imitandos alligantur, cum larvae et pupae escae piscium prosint. Genera late divulgata sicut Helicopsyche et Hydropsyche in disportu magni momenti sunt. Trichoptera etiam bioindicatores utiles sunt, quia pollutioni aquaticae libenter respondent et tam magna sunt ut animalia fera facile aestimari possunt. In arte, Hubertus Duprat artifex Francicus opera artis creat, larvis trichopterorum parva auri aliorumque lapidum pretiosorum fragmenta praebens, ut capsulas pulchre ornatas aedificent.

Fossilia

recensere

Trichoptera fossilia in saxis ex Triassico inventa sunt.[3] Plurima reliquiorum fossilizatorum indicia sunt capsulae larvarum, quae, ex materiis durabilibus factae, bene supersunt. Fossilizata enim trichopterorum corpora rarissima sunt, quorum primum ex Triassico inferiori medioque sunt, abhinc annorum 230 milliones fere, atque alae sunt alius fossilium fons.

Phylogenia

recensere

Cladogramma cognationum externarum, in explicatione DNA et proteinorum anno 1908 facta, monstrat ordinem esse cladum, gregem sororem lepidopterorum, ac dipterorum et mecopterorum longinquius cognatum.[4][5][6][7]

pars Endopterygotorum

Antliophora

Diptera  




Mecoptera  




Boreidae  



Siphonaptera  







Trichoptera  



Lepidoptera  





Hymenoptera  



Cladogramma cognationum intra ordinem in phylogenia moleculari anno 2002 per RNA ribosomali facta conditum est, in geno factorum elongationis nuclearis, et oxidasi cytochromatico mitochondriali. Annulipalpia et integripalpia sunt cladi, sed coniunctiones intra spicipalpia ipsa incertae sunt.[8]

Trichoptera

Annulipalpia




Integripalpia



"Spicipalpia" (paraphyletica?)




Distributio

recensere

Trichoperta omnem per mundum inveniuntur, diversissime in regionibus calidis. Consociantur cum corporibus aquae dulcis, ubi larvae in lacubus, stagnis, rivis, fluminibus, aliisque corporibus aquae inveniuntur.[9] Enoicyla pusilla, insectum terrestre, in detritu humido humi solvestri habitat. In Britanniarum Regno, in et circa Vigorniensem comitatum, in silvis querneis invenitur.

Pinacotheca

recensere

Cibus hominum

recensere

Larvae trichopterorum in Iaponia, zazamushi appellatae, mattea eduntur.[10]

Taxinomia

recensere
 
Fossile Eocaenum in sucino Baltico Lithuania (abhinc annorum 44 000 000)
Larva in sua consueta habitatione aquatica
 
Rete a larva subordinis Spicipalpiorum factum
 
"Silver Sedge" fishing fly
 
"Limnephilus elegans the Elegant Grannom," in libro British Entomology ab Ioanne Curtis circa 1840 divulgato

Sunt omnem per mundu 14 500 fere species in nonnullis 45 familiis.

  1. Propositus, non iam confirmatus.
  2. Wiggins 1996: 3.
  3. Daly, Doyen, et Purcell 1998: 320.
  4. Whiting et al. 2008.
  5. Yeates, David K.; Wiegmann, Brian. Endopterygota Insects with complete metamorphosis. . Tree of Life 
  6. Whiting, Michael F. (2002). "Mecoptera is paraphyletic: multiple genes and phylogeny of Mecoptera and Siphonaptera". Zoologica Scripta 31 (1): 93–104 .
  7. Wiegmann, Brian; Yeates, David K. (2012). The Evolutionary Biology of Flies. Novi Eboraci: Columbia University Press. p. 5. ISBN 978-0-231-50170-5 .
  8. Kjer et al. 2002.
  9. "Trichoptera: Caddisflies". Discover Life .
  10. "Zazamushi Silk" - Successful Discovery and Analysis of Novel Silk Protein Genes from caddisfly larvae.

Bibliographia

recensere
  • Coronado-Mercado, Nayeli Maribel, et Ricardo Miguel Pérez-Munguía. 2009. "Lista taxonómica de tricópteros (insecta: trichoptera) de los arroyos del sur del municipio de Morelia, Michoacán." Biológicas 11: 139–43.
  • Daly, Howell V., John T. Doyen, et Alexander H. Purcell. 1998. Introduction to Insect Biology and Diversity, ed. secunda. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-510033-6.
  • Hickin, Norman E. 1967. "Caddis Larvae." Londinii: Hutchinson & Co. Ltd.
  • Kjer, K. M., R. J. Blahnik, et R. W. Holzenthal. 2002. "Phylogeny of Trichoptera (caddisflies): characterization of signal and noise within multiple datasets." Systematic Biology 50 (6): 781–816. JSTOR 3070865. doi:10.1080/106351501753462812.
  • Klausnitzer, Bernhard. 1997. "Trichoptera, Köcherfliegen." In Spezielle Zoologie Teil 1: Einzeller und Wirbellose Tiere, ed. Rieger Westheide, 670–71. Stutgardiae: Gustav Fischer Verlag/
  • Mey, W. 2000. "Trichoptera - Köcherfliegen." In Exkursionsfauna von Deutschland Band 2: Wirbellose: Insekten, ed.H. J. Hannemann, B. Klausnitzer, et K. Senglaub, 553–70. Berolini: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-0922-5.
  • Wichard, W. 1988. Die Köcherfliegen. Neue Brehm Bücherei, 512. ISBN 3-89432-323-X.
  • Whiting, Michael F., Alison S. Whiting, Michael W. Hastriter, et Katharina Dittmar. 2008. "A molecular phylogeny of fleas (Insecta: Siphonaptera): origins and host associations." Cladistics 24 (5): 1–31. doi:10.1111/j.1096-0031.2008.00211.x.
  • Wiggins, Glenn B. 1996. Larvae of the North American Caddisfly General (Trichoptera). Ed. secunda. Toronti: Toronto University Press.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad trichoptera spectant.
  Vide "trichoptera" apud Vicispecies.