Boreidae
Boreidae sunt parva familia mecopterorum, cui sunt circa triginta species, quarum omnes insecta oecosystematum borealiium vel altitudinum elatarum in hemisphaerio septentrionali sunt. Novae autem investigationes monstrant boreidas artius cum siphonapteris quam aliis mecopteris cognatas esse, quod vicissim significat mecoptera esse gregem paraphyleticum, si siphonaptera excludantur.[1]
Superclassis : Antliophora
Classis : Insecta
Infraclassis : Neoptera
Superordo : Endopterygota
Ordo : Mecoptera
Familia : Boreidae
Classis : Insecta
Infraclassis : Neoptera
Superordo : Endopterygota
Ordo : Mecoptera
Familia : Boreidae
Genera
recensereHaec perscriptio, ex World Checklist of extant Mecoptera species apta,[2] est usque ad annum 1997 perfecta. Numeri specierum descriptarum in parenthesibus notantur.
- Boreus (27) Latreille, 1816 (America Septentrionalis, Europa, Asia)
- Caurinus (2) Russell, 1979 (Oregonia, Alasca)[3]
- Hesperoboreus (2) Penny, 1977 (Civitates Foederatae)
Nexus interni
- Apteropanorpidae, alia mecopterorum familia alis carens
Notae
recensere- ↑ Whiting, M. F. (2002). "Mecoptera is paraphyletic: multiple genes and phylogeny of Mecoptera and Siphonaptera". Zoologica Scripta 31 (1): 93–104
- ↑ Boreidae Formula:Webarchive.
- ↑ Sikes, Derek; Jill Stockbridge (11 Iulii 2013). "Description of Caurinus tlagu, new species, from Prince of Wales Island, Alaska (Mecoptera, Boreidae, Caurininae)". ZooKeys (316): 35–53.
Nexus externi
recensereSitus scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks |