Aperire sectionem principem
Locus regionis arcticae.
Topographica regionis arcticae tabula, coloribus arte factis.
Imago MODIS eiusdem regionis.

Regio arctica[1][2] est regio polaris in septentrionalissimis Telluris partibus sita, quae in Oceano Arctico et partibus Canadae, Russiae, Groenlandiae, Civitatum Foederatarum, Norvegiae, Sueciae, Finniae, et Islandiae consistit. Regio ex vasto oceano constat, glacie tecto, et a pruina perenne arboribus carente cincto. Ea describi potest pars orbis terrarum ad septentriones Circuli Arctici (66°33'S), propinquus solis mediae noctis et noctis polaris terminus. Invicem definiri potest regio ubi media mensis calidissimi (Iulii) temperatura est sub 10 °C; septentrionalissima arborum linea isothermum apud confinia huius regionis ferme sequitur.[3][4]

Quod ad societatem et civilitatem spectat, regio Arctica terras septentrionales octo civitatum Arcticarum comprehendit, quamquam secundum definitiones scientiae naturalis multum harum terrarum subarcticum existimatur. Regio Arctica est locus unicus inter oecosystemata Telluris. Culturae regionis et indigenae ipsi se ad eius frigidos extremosque circumiectus accommodaverunt. Annis recentioribus, ambitus glaciei marinae deminutus est. Inter vitam Arcticam sunt organismi intra glaciem habitantes,[5] zooplancton et phytoplancton, pisces et mammalia marina, aves, animalia terrestria, plantae, et societates humanae.

Fossilia marina in regione arctica Canadiensi inventa.

Aquae ArcticaeRecensere

Terrae ArcticaeRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 "Regione arctica: Mare Barentsii, fretum Beringi, Grönlandia, Sinus St. Lawrenzi, Mare Album" [1]
  2. "Carex pedata ... Regio arctica" hic
  3. "arctic," in Dictionary.com Unabridged (v 1.1) (Random House, Inc.).
  4. Addison, Kenneth (2002). Fundamentals of the physical environment. Routledge. p. 482. ISBN 0415232937 
  5. Christopher Krembs et Jody Deming, "Organisms that thrive in Arctic sea ice" (National Oceanic and Atmospheric Administration, 18 Novembris 2006).
  6. 6.0 6.1 "Observationes in stratus superficiales aquarum Maris Barentii et Maris Karensis" (Bibliographia Oceanographica, vol. 7, p. 41)
  7. 7.0 7.1 7.2 Meri (Series), vol. 51-55, p. 38

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere