Bee Collecting Pollen 2004-08-14.jpg

Classis : Insecta 
Ordo : Hymenoptera 
Subordo : Apocrita 
Superfamilia : Apoidea 
Anthophila 

Anthophila (< ἄνθος 'flos' + φίλος 'amicus') seu Apiformes, vulgo apes,[1] sunt inordinatum insectorum taxon in superfamiliam Apoideorum digestum. Quae animalia sunt insecta volantia, cum vespis et formicis arte conecta. Stirps est monophyletica intra superfamiliam. Sunt 20 000 fere specierum cognatarum, quae in novem familias distribuuntur[2]; plures autem species verisimiliter exstant, sed nondum descriptae. Inveniuntur species in omne continente praeter Antarcticam, inque omne habitatione cui sunt plantae florentes ab insectis pollinatae.

NotaeRecensere

  1. Sed hoc vocabulum in lingua taxinomica genus singulare designat.
  2. B. N. Danforth, S. Sipes, J. Fang, et S. G. Brady (2006), "The history of early bee diversification based on five genes plus morphology," Proceedings of the National Academy of Sciences 103:15118–15123.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Situs scientifici:  • Fossilworks