Ovipositor
Ovipositor est organum tubiforme quo aliquot animalia, plerumque insecta, ova ponunt. In insectis, ovipositor in uno, duobus, tribusve appendicum paribus consistit. Singula et morphologia ovipositoris variant, sed eius forma propriis muneribus apta est, sicut locum ovi praeparandum, ovumque tradendum et tum recte ponendum. In multis insectis, hoc organum ad ovum ad certam superficiem affigendum adhibetur, sed in multis speciebus parasiticis (plerumque in vespis aliisque hymenopteris), organo perforandi vel terebrandi quoque prodest.
Aliquot ovipositores non in usu partim retractant, et pars basalis quae extruditur scapum, disertius oviscapum, appellatur.
In insectis
recensereCaelifera ovipositoribus utuntur ad cuniculum in solo terebrandum ut ova accipiant. Cicadoidea lignum ramulorum ovipositoribus perforant ad ova inserenda. Symphyta et aliquot ensiferorum species textus plantarum ovipositore insecant. In Megarhyssa, genere vesparum superfamiliae Ichneumonoideorum, feminis est terebra, pertenuis ovipositor nonnullas uncias longus, quo lignum truncorum arborum terebrant.[1] Quae species statione larvali parasiticae larvas siricidarum praedant; ergo ovum recte in corpus hostis vescentis ponitur. Ovipositores Megarhyssae, cum magnitudine corporis comparati, sunt inter longissima organa nota quae ova ponunt.[2]
Aculei aculeatorum (vesparum, anthophilorum, formicarum) re vera sunt ovipositores magnopere commutati, qui cum glandulis veneni consociantur. Adhibentur ad praedam enervandam vel ut arma ad sese defendendos. Quodque aculeatum propter penetrationem cum veneno ova ponere potest sine periculo noxae. In nonnullis speciebus, iniectio etiam vira interponit quae hostis systema immunitatis comprimunt, atque ova destruenda prohibet.[3] Ovipositor nihilominus in paene omnibus hymenopteris icientibus ovis ponendis non iam prodest. In speciebus autem familiae Chrysididarum (inter hymenoptera), sicut in Chrysi ignita, imminutus icendi apparatus et proprius ovipositor inveniuntur.
Ovipositores Chalcidoideorum dentibus serratis praediti sunt ad fructus penetrandos, sed ovipositoribus cynipidarum sunt dentes uniformes aut nulli, quod significat morphologiam huius organi ad historiam vitae pertinere.[4]
In speciebus Tephritidarum et Pyrgotidarum ordinis Dipterorum inveniuntur ovipositores plene evoluti qui, cum non in usu sint, partim retractantur, parte extrusa oviscapio appellata. Oestridis, ali familiae intra Diptera, saepe sunt breves ovipositores pilosi; in specie Cuterebra fontinella invenitur unus e brevissimis intra familiam.[5]
Ovipositores non solum in pterygotis (insectis alatis), sed etiam in apterygotis inveniuntur, ubi ovipositor etiam spermatophoras per coitum colligit. Minimum de moribus ovorum ponendorum inter talibus insectis in feris scitur.[6]
In piscibus
recensereFeminis acheilognathinis generis Rhodei est ovipositor tubiformis qui ex orificio genitali exoritur, quo tempore feturae utuntur cum ova in velamentum bivalviorum aquae dulcis ponant, ubi ova tute crescunt. Hippocampis, piscibus familiae Syngnathidarum, est ovipositor quo ova in maris sacculo gignendi interponunt, qui ea fert donec iuvenes in idonea aqua aperta liberentur.
Pinacotheca
recensere-
Una e tephritidis, ovipositore retractato, scapum monstrat.
-
Anastrephae ludentes scapa ovipositorum extentorum monstrant.
-
Megarhyssa femina ova ovipositore ponit.
Notae
recensere- ↑ Sezen, Uzay. "Two ichneumon wasps competing to oviposit".
- ↑ Sezen, Uzay. "Giant ichneumon wasp ovipositing".
- ↑ Evolutionary Genetics. . www.zoology.ubc.ca
- ↑ Elias, Larissa; Kjellberg, Finn; Farache, Fernando Henriche Antoniolli; Almeida, Eduardo; Rasplus, Jean-Yves; Cruaud, Astrid; Peng, Yan-Quiong; Yang, Da-Rong et al (Iulius 2018). "Ovipositor morphology correlates with life history evolution in agaonid fig wasps". Acta Oecologica 90: 109–116.
- ↑ "A description the egg and ovipositor of Cuterebra fontinella, Clark (Cottontail Bot.)". Journal of the Entomological Society of British Columbia 5: 88–91. 1915.
- ↑ Matushkina, Natalia A. (Ianuarius 2011). "Ovipositor Internal Microsculpture in the Relic Silverfish Tricholepidion gertschi (Insecta: Zygentoma)". Psyche: A Journal of Entomology 2011: 1–8.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ovipositorem spectant. |