Ichneumonoidea
Ichneumonoidea sunt superfamilia Hymenopterorum, quae dici solet modo duas familias comprehendere: Ichneumonidas et Braconidas, quae tamen ambae sunt speciebus copiosae. In taxo igitur comprehenduntur plus 40 000 specierum descriptarum; opinione autem multo plures species nondum descriptae.
Ordo : Hymenoptera
Subordo : Apocrita
Superfamilia : Ichneumonoidea
Latreille, 1802
Ichneumonoidea parasitoidismo in aliis insectis aluntur (raro quaedam in Arachnidis), quo vitas multigenas adeunt. Eo sunt magni momenti in structura coniunctionum oecologicarum in locis quibus multae species adsunt, et inter maximos adversarios insectorum herbivorarum numerantur. Sunt ergo species ichneumonoideorum quae in insectis oppugnandis adhibentur.
Aspectus
recensereCum corpus Ichneumonoideorum multis modis evolutum sit, difficile est omnia communibus notis describere. Autapomorphiae morphologicae esse habentur haec:[1][2] mandibulis imaginum sunt dentes duo, scleritum abdominale "praepectus" appellatum cum pronoto concrevit, sternum segmenti primi abdominis liberi (plerumque quoque segmenti proximi) in partem priorem duram posterioremque membranosam divisum est, in primo tergo abdominis liberi duo processus (condyli) stant, qui cum tergis secundi et tertii segmentorum articulum faciunt. In ala priore venae costa, subcosta, et radius arte admotae vel concretae sunt (non est cella costalis nisi parvissima), et in ala posteriore inter radium et mediam non plus una vena diagonalis exstat. Aliae utiles notae[3] sunt: antennae sine genu, plerumque multis segmentis; in speciebus magnis plus centum cumulari possunt, sed numerus magis solitus est fere inter viginti et sexaginta, raro minor (numerus minimus duodecim). Crurum trochanteres dividuntur in duas partes, et feminis ovipositor saepe est longus et praeter finem abdominis prominet.
Differentia Braconidarum et Ichneumonidarum non semper est simplex. Character ad hoc utilissimus in venis alae ostenditur; nam in parte distali posteriore alae prioris vena diagonalis 2m-cu, cum in Ichneumonidis plerisque exstat, in Braconidis deest. In ala posteriore diiungitur vena diagonalis rs-m postquam diiungitur vena radialis secans (Rs) a vena longitudinali concreta (C-R-Rs). In Ichneumonidis autem haec vena diagonalis ante diiunctionem venae concretae incipit. Tamen permultis Braconidis (Ichneumonidisque multo paucioribus), praecipue speciebus minoribus, venae alarum imminutae sunt. Ichneumonidae et Braconidae qui alis carent statim discerni non possunt, et plerumque subfamiliam noscere necesse est. Plerumque Braconidis mandibulae etsi collatae ne acuminibus quidem inter se tangunt. Praeterea margo prior clypei in Braconidis concavus, in Ichneumonidis rectus aut convexus est.
Modus vivendi
recensereIchneumonoidea sunt parasitoida, id est larvae eorum in ovo, larva, pupa, aut raro in imagine alterius Arthropodi modo parasiti vivunt, quod aetate nondum peracta occidunt. Hospites sunt maxime Lepidoptera, sequentibus Coleopteris, aliis Hymenopteris, Dipteris et Hemipteris. Parasitoida parasitoidorum (hyperparasiti) in Ichneumonidis crebra, in Braconidis paene nulla sunt. Paucae species hospites dissimiles delegerunt; igitur quaedam genera, notissime Hymenoepimecis, genus Ichneumonida, araneas parasitantur. Quaedam aranearum aut Pseudoscorpionum saccula ovaria parasitantur.
Ex plus 40 000 specierum perpaucae notae sunt (anno 2012, novem species) quarum larvae in materia plantarum crescunt; id est herbivorae sunt. Sic Braconida Bracon phytophagus in fructibus arboris Protii tovarensis (Burseraceae) in silvis nubilis Venezuelensibus vivit.[4] In subfamilia Labeninis familiae Ichneumonidarum sunt species paucae, quae cum larvas apium aut Hymenopterorum, quae gallas efficiunt, parasitatae funditus consumpserint, in alimentum propositum vel textum gallae procedere possint, id est herbivorae facultativi sint.
Taxinomia
recensereAuctores maiores hanc superfamiliam latius quam nunc circumscribebant, quo familias Stephanidas et Megalyridas comprehendebant. Quamquam Ichneumonoidea typica manifesta sunt, de situ nonnullorum basalium aut valde dissimilium dubitabatur. Sic quidam subfamiliam Agriotypinas Ichneumonidarum aut Aphidiinas Braconidarum pro familia sui iuris habebant.[2]
Anno 2020, tria genera naturae insolitae, quae in Australia tantum exstant et pro Braconidis habebantur, in familia propria Trachypetidis conscripta sunt. Haec taxon sororium ceterorum Braconidarum esse videntur.[5]
Adhuc in incerto est quid sit taxon sororium Ichneumonoideorum. Maiores quidem Hymenopteris Aculeatis favebant, quod nostro tempore indignum creditu habetur. Investigationes phylogenomicae seriebus DNA homologis conferendis Proctotrupomorpha indicant,[6][7] quae Hymenoptera paene omnia parva sunt (superfamiliarum Platygastroideorum, Cynipoideorum, Proctotrupoideorum, Diaprioideorum, Mymarommatoideorum, et Chalcidoideorum), sed hoc est incertum.
Notae
recensere- ↑ Donald L.J. Quicke: The Braconid and Ichneumonid Parasitoid Wasps: Biology, Systematics, Evolution and Ecology. John Wiley & Sons, 2014. ISBN 978-1-118-90707-8
- ↑ 2.0 2.1 Michael J. Sharkey & David B. Wahl (1992): Cladistics of the Ichneumonoidea (Hymenoptera). Journal of Hymenoptera research 1(1): 15-24.
- ↑ David B. Wahl & Michael J. Sharkey: Superfamily Ichneumonoidea. Chapter 10 in Henri Goulet & John T. Huber (editors): Hymenoptera of the world: an identification guide to families. Canada Communication Group, Ottawa, Canada 1993. ISBN 0-660-14933-8
- ↑ Saul Flores, Jafet M. Nassar, Donald L.J. Quicke (2005): Reproductive phenology and pre-dispersal seed-feeding in Protium tovarense (Burseraceae), with a description of the first known phytophagous ‘‘Bracon’’ species (Hymenoptera: Braconidae: Braconinae). Journal of Natural History 39(42): 3663–3685.
- ↑ Donald L. J. Quicke, Andrew D. Austin, Erinn P. Fagan‐Jeffries, Paul D.N. Hebert, Buntika A. Butcher. "Recognition of the Trachypetidae stat.n. as a new extant family of Ichneumonoidea (Hymenoptera), based on molecular and morphological evidence". Systematic Entomology: 1-12
- ↑ John Heraty, Fredrik Ronquist, James M. Carpenter, David Hawks, Susanne Schulmeister, Ashley P. Dowling, Debra Murray, James Munro, Ward C. Wheeler, Nathan Schiff, Michael Sharkey (2011): Evolution of the hymenopteran megaradiation. Molecular Phylogenetics and Evolution 60: 73–88. doi:10.1016/j.ympev.2011.04.003
- ↑ Michael J. Sharkey, James M. Carpenter, Lars Vilhelmsen, John Heraty, Johan Liljeblad, Ashley P.G. Dowling, Susanne Schulmeister, Debra Murray, Andrew R. Deans, Fredrik Ronquist, Lars Krogmann, Ward C. Wheeler (2012): Phylogenetic relationships among superfamilies of Hymenoptera. Cladistics 28: 80–112. doi:10.1111/j.1096-0031.2011.00366.x
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ichneumonoidea spectant. |