Parasitoidismus est coniunctio inter duos organismos, ubi alter organismus, parasitoidum, adiumentum capit ex alio, hospite, quem postremo interficit et saepe comedit. Ergo parasitoidum parasitorum simile est, certa hospitis morte excepta. In coniunctione quotidiana parasitus hospesque communiter sine mortifero hospitis incommodo vivunt; parasitus plerumque satis alimenti capit, ut vigat et hospitem regignere non prohibet; in coniunctione autem parasitoida hospes interfit, ordinatim antequam progeniem produxerit. Pro coniunctione generis parasitismi tractata, vox necrotrophismi aliquando, sed raro, adhibetur.

Endoparasitoida generis Colliniae ciliata, quae magnam possunt mortalitatem in euphausiaceis tactis efficere; imago a "SEM" facta

Hoc coniunctionis genus, ut videtur, fit solum in organismis, qui rapide regignunt, sicut insecta vel raro acarinae. Multa parasitoida cum hospitibus arte coevolverunt. Plurimi biologi vocem parasitoidum adhibent, ut designet solum insecta hoc genus historiae vitae habentia, sed alii dicunt vocem etiam adhibendam esse, ut designet nematoda parasitica, curculionoidea seminum, et quaedam bacteria et vira (e.g., bacteriophagi), quorum omnia hospitem destruere coacta sunt.

Vox parasitoidi facta anno 1913 ab O. M. Reuter scriptore Germanico, Anglice a W. M. Wheeler suo inspectore cito adoptata est, ut modum describat, quo parasitus per evolutionem suam in vel super corpus unius hospitis habitat, quem postremo interficit, sed parasitoidum libere vivit adultum.?

Genera parasitoidorum

recensere

Parasitoida idiobionta sunt, quae evolutionem hospitis post parasitizationem prohibent; hic modus vivendi stationem vitae plerumque continet hospitis immobilis (e.g., ovi vel pupae), et idiobionta paene sine exceptione, extra hospitem habitant. Parasitoida autem koinobionta appellata hospitem evolvere sinunt, et saepe hostem non interficiunt vel comedunt donec hospes pupare vel adultus fieri incipit; hic modus vivendi stationem vitae ferme continet hospitis agilis et mobilis. Koinobionta possunt dividi in endoparasitoida, quae intra hospitem crescunt, et ectoparasitoida, quae extra hospitis corpus crescunt, quamquam saepe ad hospitis carnem adfinguntur vel intra hospitis carnem habitant.

Circa 10 centesimae specierum insectorum sunt parasitoida (Godfray 1994). Quattuor ordines insectorum praecipue pro hoc genere historiae vitae noti sunt. Plurima parasitoida sunt ordinis hymenopterorum. Maximi notissimique greges sunt "parasitici" appellati, subordinis apocritorum, maximi quorum subgreges sunt vespae superfamiliarum chalcidoideorum et ichneumonoideorum; proximi greges sunt proctotrupoidea et platygastroidea. Praeter greges "parasiticos," multae hymenopterorum stirpes parasitoida continent, sicut plurimi chrysidoideorum et vespoideorum; orussidarum quoque, rarae familiae symphytorum. Ordo diptera nonnullas parasitoideorum familias comprehendit, quarum maxima est tachinidae, et minores pipunculidae, conopidae, et alias. Alii ordines sunt "parasiti alarum tortarum," praecipue ordinum strepsipterorum (parvi gregis, qui in parasitoidis omnino consistit) et coleopterorum (saltem duarum familiarum, ripiphoridarum et rhipiceridarum, quae plerumque sunt parasitoida generis aleocharorum familiae staphylinidarum).

In fictione

recensere

Multi "parasiti" in fictione picti revera parasitoida sunt; haec comprehendunt:

Nexus interni


Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

 
oecolodia

Haec stipula ad oecologiam spectat. Amplifica, si potes!