Chalcidoidea
Chalcidoidea (a Graeco χαλκος 'cuprum', ob eorum colorem metallicum[1]) sunt apocrita ordinis Hymenopterorum, cui superfamiliae sunt circa 22 500 specierum notarum, sed tota diversitas aestimata plus quam 500 000 specierum continet, quod significat maiorem partem nondum repertam et descriptam esse.[2] Nomen chalcidoidea non confundendum est cum chalcididis, quamquam hic sensu stricto solum Chalcididas, unam e familiis attingit, non omnen superfamiliam, quam ob causam studia recentioria nomine chalcidoideorum ad species superfamiliae appellandas utuntur.
Plurimae ex speciebus sunt parasitoidea aliorum insectorum, qui ovis vel stationi larvae hospitis aggrediuntur, sed alii circuli vitae agnoscuntur. Hospites in saltem duodecim ordinibus insectorum reperiuntur, inter quae Lepidoptera, Diptera, Coleoptera, Hemiptera, et alia Hymenoptera, cum duobus ordinibus arachnidorum et adeo una familia nematodorum. Exempli gratia, unum ex eis apocritis paucas mortes in Leptidea sinapis efficit.[3]
Chalcidoidea sunt perparva apocrita coloris obscuri, plerumque nigri vel fusci, sed saepe caerulei vel viridis metallici, corpore multimodis sculpto. Minuta alarum venatio propria agnoscitur, venationi in aliis hymenopterorum parasiticorum superfamiliis visa similis.
Taxinomia
recensereSuperfamiliae hodie sunt undeviginti familiae exstantes:
- Agaonidae Walker, 1846
- Aphelinidae Thomson, 1876
- Chalcididae Latreille, 1817
- Encyrtidae Walker, 1837
- Eucharitidae Latreille, 1809
- Eulophidae Westwood, 1829 (cum Elasmidis)
- Eupelmidae Walker, 1833
- Eurytomidae Walker, 1832
- Leucospidae Fabricius, 1775
- Mymaridae Haliday, 1833
- Ormyridae Förster, 1856
- Perilampidae Latreille, 1809
- Pteromalidae Dalman, 1820
- Rotoitidae Bouček & Noyes, 1987
- Signiphoridae Ashmead, 1880
- Tanaostigmatidae Howard, 1890
- Tetracampidae Förster, 1856
- Torymidae Walker, 1833
- Trichogrammatidae Haliday, 1851
Etiam est familia exstincta, Khutelchalcididae Rasnitsyn, Basibuyuk & Quicke, 2004. Ex his familiis, saltem quinque sunt greges artificiosi (paraphyletici), qui in nonnullas familias vel inter familias exstantes aliquando digerantur. Pteromalidae, una e familiis difficillimis, in nonnullis classificationibus usque ad octo stirpes sui generis continere potest, una digestae ob proprietates superficierum.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Chalcid (quarta ed.). Houghton Mifflin Company. 2009.
- ↑ Heraty, John M.; Burks, Roger A.; Cruaud, Astrid; Gibson, Gary A. P.; Liljeblad, Johan; Munro, James; Rasplus, Jean-Yves; Delvare, Gerard et al (2013). "A phylogenetic analysis of the megadiverse Chalcidoidea (Hymenoptera)". Cladistics 29 (5): 466–542.
- ↑ Warren et Bourne (1998).
Bibliographia
recensere- Gibson, G. A. P., J. T. Huber, et J. B. Woolley. 1997. Annotated keys to the genera of Nearctic Chalcidoidea (Hymenoptera). NRC Research Press.
- Grissell, E. E., et M. E. Schauff. 1990. A handbook of the families of Nearctic Chalcidoidea (Hymenoptera). Vasingtoniae: Entomological Society of Washington. Handbook 1:1-85. Textus.
- Warren, M. S., et N. A. D. Bourne. 1998. Wood White (Leptidea sinapis). Butterfly Conservation Project.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Chalcidoidea spectant. |
- Universale datorum repositorium.
- Imagines chalcidoideorum. MorphBank.
- Prospectus imaginum. Ponent.