Chalcididae sunt familia magnitudinis mediae intra superfamiliam Chalcidoideorum, plerumque in parasiticis nonnullisque hyperparasiticis consistens. Familia ut videtur est polyphyletica, quamquam eius subfamiliae singulae esse monophyleticae possunt, nonnullaeque ad statum familiarem mox provehi possunt. Familia hodie definita plus quam octoginta quinque genera et plus quam 1455 species per orbem terrarum amplectitur. Hae vespae saepe sunt nigra notis flavis, rubris, vel albis ornatis, raro clarissime metallica, robusto mesosomate et fortissima sculptura praedita. Femorae posteriores saepe magnopere amplificantur, ordine dentium vel serrationum secundum imam marginem praeditae.


Classis : Insecta 
Ordo : Hymenoptera 
Subordo : Apocrita 
Superfamilia : Chalcidoidea 
Familia : Chalcididae 

Nexus externi

recensere
  Vide "Chalcididas" apud Vicispecies.