Cynipoidea
Cynipoidea sunt superfamilia vesparum ordinis Hymenopterorum magnitudinis mediae, quae quinque familias exstantis et tris familias exstinctas hodie comprehendit; aliae autem familiae olim agnoscebantur. Familiarissimae horum insectorum sunt phytophagae, praecipue creatores gallarum, quamquam maxima specierum inclusarum pars sunt parasitoidea aut hyperparasiti. Singula plerumque sunt nitida, obscura, levia, corporibus aliquantulum complanatis atque venatione alarum aliquantulum imminuta. Varia metasomatum segmenta varie funduntur (quod saepe diagnosticum familiarum et subfamiliarum res est), et petiolus, cum adsit, brevissimus est.
Ibaliidae Thomson
†Protimaspidae Liu & Engel, 2007
†Stolamissidae Liu & Engel, 2007
Liopteridae Ashmead, 1895
†Gerocynipidae Liu & Engel, 2007
Figitidae Thomson, 1962
Cynipidis exceptis, omnis grex non penitus intellegitur, quamquam paene 3000 specierum iam descriptae sunt, et permultae nondum describuntur, plerumque inter Figitidas.[1] Omnes familiae constituentes biologia inter se differunt, sed vitalis unius ex Liopteridis historia naturalis plerumque ignota est. Mense Iulio 2020, signa superfamiliae agnoscendae in Insect Systematics and Diversity, periodico scientifico, prolata sunt, ut nova specimina inter familias facile digeri possint. [2]
Notae
recensere- ↑ Mertz, Leslie. Is That a Gall Wasp? Now You Can Find Out. . Entomology Today (Entomological Society of America).
- ↑ Buffington, Matthew; Forshage, Mattias; Liljeblad, Johan; van Noort, Simon (1 Iulii 2020). "World Cynipoidea (Hymenoptera): A Key to Higher-Level Groups". Insect Systematics and Diversity 4 (4).
Nexus externi
recensereSitus scientifici: • ITIS • NCBI • Encyclopedia of Life • Fossilworks |