Larva,[1][2][3][4] sensu zoologico, est forma animalis de ovo exeuntis ab animali adulto, ad generandam scilicet prolem parato, diversa.[5] Vertebrata plura sunt larva carentes, scilicet de ovo in forma parentibus simili exeuntia, quam quae larvam habent, ad quae praesertim Amphibia pertinent. E contra, apud Insecta plura sunt larvam habentes quam quae larva carent. Multae larvae nomina propria habent, exempli gratia eruca, larva Lepidopterorum et nonnullorum Hymenopterorum,[6] vel leptocephalus, larva anguillarum.

Coleoptera familiae Coccinellidarum: compara adulta (16, 20, 24, 27, 31) cum larvis (18, 22, 25, 30, 32)

Ad quaestionem, quae formae animalium in evolutione primo apparuissent, utrum larvarum an adultorum, primum responsum Ernestus Haeckel dedit, animalia antiquissima larvis hodiernorum similia esse affirmans. E contra, hodie prima animalia adultis hodiernorum potius quam larvis similia fuisse credentur, larvis planctonicis nonnisi Cambrio apparentibus.[7]

Pinacotheca

recensere
  1. "Larva nuda, viridis" Linnaeus, C. (1758) Systema naturae. Holmiae: L. Salvii. [p. 513]
  2. Dahlbom, Andreas Gustavus (1835) Clavis novi Hymenopterorum systematis, anatomia externa, metamorphosi moribusque horum animalium simul consideratis; adjecta Synopsi larvarum ejusdem ordinis Scandinavicarum eruciformium. Lundae: typis excudit C. F. Berling.
  3. "Hae summo impetu Termitum larvas aggressae, eas trucidarunt" Perty, M. (1830–1834) Delectus animalium articulatorum... Monachii. [p. 23]
  4. "Libellularum larvarum nympharumque tracheae..." Hausmann, Ioannes Fredericus Ludovicus (1803) De animalium exsanguium respiratione. Hannoverae: Hahn. [p. 41]
  5. Boulard, Michael (2000) Métamorphoses et transformations animales. Parisiis: Boubée. ISBN 9782850040924.
  6. Razowski, Iosephus (1987) Słownik entomologiczny. Varsoviae: PWN. ISBN 83-01-07907-X.
  7. Raff, Rudolphus A. (2008) Origins of the other metazoan body plans: the evolution of larval forms. Philosophical Transactions of the Royal Society of London, B: Biological Sciences, 363(1496): 1473–1479.