Animalia solitaria
Animalia solitaria sunt animalia quae plurimum eorum vitae sine aliis suorum speciei degunt, coniunctione et curatione progeniei exceptis.
Territoria
recensereAnimalia quae sunt solitaria saepe territorialia habentur, quae aliis animalibus in eorum territorio abhorrent, praecipue animalibus suorum speciei. Cum duo eiusdem speciei animalia inter se congrediuntur, ea ostentationes hostiles saepe monstrant ut hostem expellant, sed si neutrum se recipit, pugna fieri potest; in nonnullis speciebus, haec certamina in morte unius vel amborum animalium finire possunt.
Exceptiones
recensereQuando animal solitarium est cum alio suae speciei, saepe progenies curat vel coniungere parat. Per coniunctionem, animal solitarium coniugem invenire conatur; actu confecto, id fortasse coniunctionem iterum atque iterum iterare potest antequam vitam solitariam repetit.