Tigris
Tigris (-is vel -idis, comm.), binomine Panthera tigris, est feles praedabundus, maxima inter omnes feles, secunda ad leotigrem hybridam. Carnivorus Asiam Orientalem Meridionalemque incolit, et faculter ob colorem flavum et nigras maculas virgatas agnoscitur. Omnes tigridum species sunt periclitatae; tres ex novem subspeciebus iam exstinctae sunt.
Classis : Mammalia
Subclassis : Eutheria
Ordo : Carnivora
Familia : Felidae
Subfamilia : Pantherinae
Genus : Panthera
Species : P. tigris
(Linnaeus, 1758)
- Tigris Amoyensis (P. t. amoyensis)
- Tigris Corbetti (P. t. corbetti)
- Tigris Iacksoni (P. t. jacksoni)
- Tigris Sumatrae (P. t. sumatrae)
- Tigris typicus (P. t. tigris)
- Tigris virgatus (P. t. virgata)
- †Tigris Balicus (P. t. balica)
- †Tigris Sondaicus (P. t. sondaica)
Proprietates
recensereCorpus
recensereHae novem subspecies inter se similes videntur, magnopere tamen magnitudine pondereque differunt. Tigris minimus, nempe Balicus, Indonesiam habitavit, et 140 cm longus a capite ad extremum corporis, 60 cm longus caudae, et cui pondus 120 kg maribus seu 90 kg feminis fuit—paulo maior quam pardus. Magnitudo tigris Altaici omnino differt: 2 m vel ampla longus a capite ad extremum corporis, 90 cm longus caudae, et cui pondus 250 kg (usque ad 325 kg) maribus seu 100–167 kg feminis est; propterea hi tigres maxima animalia carnivora sunt, solum ad ursos secundi. Ad armum fere 80 cm altus est.
Corpus tigridis valde musculosum est, crura valentia pedesque magni. Ut omnibus felibus, ei ungues retractiles sunt, qui 8–12 cm longitudinis fieri possunt. Crura posteriora sunt longiora quam anteriora, quam ob rem alte longeque salire possunt: saltus circiter 10 m longi et 2 m alti memorati sunt.
Caput rotundum maxilla valens ornat atque auricula parva. Oculi praecipue electroflavi sunt, sed caerulei in tigribus albis, cum pupillis orbiculatis. Sicut in ceteris faelibus inest in oculo tigridum tapetum lucidum est quo etiam versperi bene videt—sexiens tanto acrius quam homo, ut existimant. Tigribus adultis 30 dentes sunt; dentes canini 5.5–7.5 cm longi crescunt.
Tigris adultus omnino carnivorus est, quam ob rem sua intestina valde brevia sunt: cum herbivororum usque ad viciens corporibus tanto longiora sunt, tigridum fere singula singulis quater corporibus tanto longiora sunt.
Tigres vibrissis utuntur in praeda capienda. Hic fortasse vibrissae pluris momenti quam oculi sunt, quia male animal in maxillis captum videre, sed, vibrissis sentientibus, melius statum animalis cognoscere possunt. Etiam per vibrissas tigris venans motum et mutationem venti sentit ne praedae oleat.
Eorum aetas 20–25 annos circiter attingit.
Pellis
recensereCommuniter tigribus regionum tropicarum pellis pilo breviore rarioreque sunt quam tigribus regionum temperatiorum. Pilus 0.7–3.5 cm longus tigribus in regionibus tropicis, sed tigri Altaico pilus longior est, ut corpus se calefaciat: 5 cm longus ad dorsum, et usque ad 10 cm ad alvum.
Cutis tigris Sumatrae a circiter 1700 crinibus per cm² ornatur, et Altaicus a circiter 3000 crinibus per cm². In cute tigris sub pilo eadem virgae quae in pili videntur.
Color
recensereColor principalis per subspecies inter aureoflavum et rufoluteum variat. Imus tigris albus est, maculae albae post auriculas sunt, etiam albitudo faciei est. Virgae atrae transverse a capite usque ad extremum caudae feruntur, etiam crura librate virgata sunt. Virgae caudales sunt anulares. Cuique tigridi unica figuratio virgarum est; ut per dactylogramma, tigres inter se per virgas distingui possunt, at modi faciliores sunt, ut vestigiorum inspectio.
Subspeciebus meridionalibus color splendidior et virgae latiores; tigri Altaico pallidiori virgae tenuiores sunt quae minus a corpore distinguuntur. Omnes tamen facile ut tigres agnoscuntur.
Ut apud pleraque animalia vertebrata, ita apud tigres variationes colorum sunt, cuius momentum minus biologicum quam culturale est; ut spectacula principum et theatri (e.c. Sigfridus et Rex) adhibebantur, praesertim tigres albi. Solum in tigre typico, non in aliis subspeciebus, variatio alba apparet. Hi non leucopathi sunt, sed fortasse hemileucopathi—non eis oculi rufi sunt, sed caerulei; etiam plerisque virgae atrae.
Tigres albi sine virgis, qui vulgo tigres nivei vocantur, rarissimi sunt; a 1958 nulli in natura visi sunt.
Altera etiam rarissima variatio, tigris gilvus cum virgis subfulvis est, qui annis 1950 in consaeptis recreatoriis et a ducibus theatricis exhibiti sunt. Ibi tigres Altaici ingeniti sunt; nullas subspecies proprias repraesentant, quam ob rem non adiuvantes ad conservationem speciei putantur.
De tigribus atris paucum scitur, sed exsistebant. Tigris ater captus fuit annis 1990 in India. Pellis ex venatore illicito prope Dellium expropriata est anno 1992.
De tigribus atris sine virgis nihil certum scitur.
Etiam rumores pervagantur de tigribus lividis (sive Melitanis, quod vulgo colorem lividum aliorum felium indicat). Ei tigri colorem lividum cum virgis pullis lateralibus esse dicitur. Plerique nuntii de his tigribus e Fochiensi provincia Sinae, sed nondum verificati sunt.
Habitatio
recensereFrequentes sunt ab India ad ortum per Chinam et Asiam Meridioccidentalem, et ad septentrionem usque ad flumen Amur in Siberia orientali. Insula sola quam habitant Sumatra, quia in aliis insulis Indonesiae exstincti sunt. Olim et ad occasum Indiae, in Asia Citeriore et Turcia habitaverunt sed ibi quoque exstincti sunt. De habitationibus singulis subspecierum, vide infra, sub capite Subspecies.
Tigres sunt ferae silvestres. Tectum fruticeti sub arboribus iis necessarium est, quod in eo virgae eorum simulationem optimam offerant. Per qualescumque regiones habitant, in silvis tropicis, temperatis, vel arcticis vivunt. Nonnunquam in montibus, savannis, et paludibus inventi sunt.
In tigris tractu semper lacus aut flumina sunt, quia tigres frequenter ac libenter nant. Per lavationes frequentes e molestiis et parasitis solvuntur, etiam aliquando cibum in aqua inveniunt. In aqua et copulant.
Tigres solitarii sunt; mares et feminae inter se solum breviter ad procreandum coeunt. Designant suum tractum, cuius magnitudo ex animalibus praedaticiis dependet, urina, notis ab unguibus factis, et secretionibus ex glandibus analibus cum faecibus commixtis. Ad meridiem hic tractus circiter ex 26–79 km² constat; ad septentriones, tigris Altaici ex usque ad 250 km² ampliusve. Plerique tractus feminarum valde minus quam marum sunt; in maris tractu quoque aliquot minores feminae tractus nonnunquam sunt.
Ut animalia valde territorialia, tigres tractus suos acerbe defendunt; intrantes impetent et marem et feminam. Solum tempore procreandi brevis initus feminae in tractum maris suffertur. Cum femina semel peperit, plus violenta fit, quod si mas tunc intret, fetus occidantur.
Habitus
recensereProcreatio
recensereTigres praecipue singulariter motunt, praeter tempus procreandi, sed quia tigres iuvenes adusque tres annos cum matre manent, quasi semper feminae cum fetibus inveniuntur. Tribus inter feminas et quattuor inter mares post annis sexualiter maturescunt. Semel in tempore procreandi femina tigris fetat. In regionibus tropicis tigres perenniter, sed in zonis temperatioribus temporaliter coniungunt.
Factum procreandi per se solum 2–3 minutis durat, sed frequenter aliquot diebus iteratur. Feminae gestatio circa 100–110 dies durat, post quam duo tresve vel rarius usque ad sex tigriculos parit, saepe in prato inter herbas altas. Fetus cum nascuntur circiter 1–2 kg pondo, etiam caeci et surdi sunt. Post 10–14 dies oculi auresque aperiuntur. Mater fetus lactat 5–6 mensibus, sed carnem edere 6–8 hebdomadibus nati incipiunt. Mater eos nutrit adusque circiter duodeviginti mensibus nati sunt, quando venari possunt. Mares iuvenes primum matrem relinquunt.
Diaeta
recenserePraecipue ex magnis mammalibus tigres vivunt. Ungulata sicut antilopae, cervi, oves, capri, suesque praesertim captant, rarius bestias minores cuniculi, lepores, et avis aquarias. Tigris ad suam praedam adrepit, deinde insilit et firmis pedibus anterioribus in solum imprimit. Ut occidat, collum mordet (quod firma maxilla rumpit) faucesve. Circiter singulae e vicenis insidiis evenit. Deinde praedam in dumetum trahit, ubi peresse a partibus posterioribus incipit. Existimantur tigres usque ad 20–35 kg carnis una cena helluari valent, saepius vero 15–18 kg in die edunt.
Tigres et homines
recensereTigris homines impetere non solet. Aliquotiens tamen accidit ut tigris anthropophagus fit, praesertim tigres minores Asiae Meridi-Orientalis. Cum tigris semel tantum carnem humanam gustavit, plerumque non ibi desinit. Tigres non aedis humanas intrant, sed eos qui domo exeunt interficiunt. Ut hi impetus evitentur, in partibus quas tigres incolunt homines personas ferunt occipitalis quia tigres a tergo impetere malunt.
Subspecies
recensereDiu octo subspecies esse putabantur, sed progressus scientales et investigationes geneticae nobis plus scientiae his de rebus dederunt. Hodie saepius novem subspecies distinguuntur, ex quibus tres iam exstinctae sunt. Tigris iacksoni, quem analyse genetico sui subspeciei differentis a Tigre corbetti esse recenter agnitus, anno 2004 scientifice descriptus est. Nova scientia de Tigre sumatrae in dubium vocat num sui speciei esse putetur.
Subspecies viventes
recensereAliquot harum subspecierum in periculo critico (CR) exstinctionis sunt. Pleraeque etiam regiones distantes difficilesque accessu habitant quas nondum scientifice aspectaverunt, et incertum est num plures informationes inventurae sunt.
Tigris altaicus
recensereTigris altaicus (P. t. altaica), vulgo tigris Sibericus vel Amurensis vocatur, et maximus tigris est inter omnes subspecies. Olim extentu latissimo, qui per Siberiam, Mandshuriam, et Coream extendit, sed interim valde redacta sunt in 150 animalia ad fines Sinae cum Russia et Corea; hactenus increscunt ad 500–1 000 tigres, quorum plus quam 600 captivae; adhuc in periculo critico (CR) sunt.
Tigres Altaici praecipue montes Sichote Alin Russiae orientalis habitant, sed nonnulli in montes Changbai in China septentrionali ad ortum et per Coream Septentrionalem septentrionalem sunt.
Tigris amoyensis
recensereTigris amoyensis (P. t. amoyensis), qui vulgo tigris Sinensis vel Xiamenensis vocatur, in periculo critico (CR); olim per totam Chinam frequens, sed hodie solum circiter 20–40 esse in montibus Quantuniae existimant.
Valde probabilis est, ut haec proxima species quae exstinguetur. Nulli in statu fero ab annis 1980 visi sunt. Et si eius exstinctio praevenitur, fortasse propter angustias geneticas haec subspecies superesse nequit. Populatio in hortis zoologicis, etiam programma procreationis, solum nuper condita sunt, et haec praecipue in hortis Chinensibus; propterea successus non nitendus est, non minime ob curam humanam qua tigres aluntur procul a vita fera.
Tigris lividus (supra descriptus, sub capite Color), si exstat, fortasse sub hoc specie sumetur.
Tigris Corbetti
recensereTigris Corbetti (P. t. corbetti), sive tigris Indochinensis, subspecies in periculo, primum anno 1968 detecta et descripta.
Per continentem Asiae Meridioccidentalis frequens est. Inter 1 200–1 800 tigres supersunt, praecipue in Camboia, Laosio, Thailandia, Vietnamia et partibus Chinae et Birmaniae; in aliis nationibus regionis iam exstinctus est. In aliquot harum nationum eius numerus decrescit quia tigres ibi protectione carent. Anno 2005, 60 fere tigres captivi sunt in Asia et Civitatibus Foederatis.
Usque ad Decembrem 2004 et tigris Malaesianus vocabatur, sed reppererunt quod tigres meridionales tanti unici sunt, ut in altera subspeciem dirigendi sunt.
Tigris Iacksoni
recensereTigris Iacksoni (P. t. jacksoni), seu tigris Malaesianus subspecies fortasse in periculo critico est. Grex investigatorum a Stephano J. O'Brien ducto eos detexit. Sumpserunt 134 tigres ex Russia, China, India, et aliis nationibus regionis et analysin ADN materiei geneticae egerunt. Reppererunt tigres in paeninsula Malaica tam differentes a tigribus Corbetti esse ut in propriam subspeciem dirigendi sunt.
Hi tigres tam similes tigridum Corbetti sunt quod adhuc sub eadem subspecie esse existimabant, sed inter se differentiae distinctae sunt. Pauci sunt in Phuket provincia Thailandiae, sed plerique ad meridiem Singorae in Thailandia etiam in montibus centralibus paeninsulae Malaicae.
Tigris Sumatrae
recensereTigris Sumatrae (P. t. sumatrae) in periculo critico (CR) est, sed unica subspecies insularis quae superesse potest. Adhuc 400–500 tigres in hortibus nationalibus in montibus Sumatrae centralis sunt, et 235 captivi, a 37 tigribus feris captivis descendentes. 61 tigres (32 mares et 29 feminae) ad insulam Iavam remoti sunt.
Aestimant hunc tigrem esse insularem 10 000–12 000 annis. Analysis genetica recens repperit hos tigres fortasse quasi propria specie (non tantum subspecie) esse sed nondum certum est.
Ex subspeciebus viventibus haec minima.
Tigris typicus
recensereTigris typicus (P. t. tigris), seu tigris Bengalus vel regalis, secunda subspecies magnitudine, frequentissima in India, sed etiam Bengalam, Butaniam, Nepaliam, Chinae partes et Birmaniam orientalem habitat.
Cum 3 000–4 750 circiter tigribus viventibus in statu fero, quamvis numerus dubitetur minime inter subspecies instantur sed adhuc in periculo sunt. 200 tigres captivi sunt per orbem terrarum. Naturae protectores saepe de exstinctione imminenti huius subspeciei monent. Prohibitione internationali non obstante, societates criminales commercium prosperum in pellibus tigrinis agunt.
Solum huic subspeciei forma alba est.
Subspecies exstinctae
recensereEx novem subspeciebus distinctis, tres ut exstinctae putantur, sed adhuc paulum dubium est num verum sit. Exempli causa, rumores sunt de tigride virgato ut superstes.
Tigris Balicus
recensereTigrem Balicum (P. t. balica) per nimiam venationem et habitationum destructionem esse exstinctum (EX) rentur. Pellis ac sceletus supersunt. Minimus ominum tigridum, paulo maior quam pardus.
Ultimus observatus descriptusque tigris Balicus in Balia Occidentali fuit annis 1930, sed investigatores subspeciem posse ad primos annos 1950 superfuisse credunt. Nulli captivi vivunt.
Tigris Sondaicus
recensereTigrem Sondaicum (P. t. sondaica) seu tigrem Iavanum esse exstinctum (EX) rentur. Pellis ac sceletus supersunt. Tigris Sondaicus tam magnus quam tigris Sumatrae, sed pluribus et distinctioribus virgis ornatus fuit. Et cum parvus, maior quam tigris Balicus fuit. Nulli captivi vivunt.
Iavam populosissimam insulam Indonesiae habitavit, et frequens erat. Tigris ultimus anno 1976 visus est, sed vestigia trium tigridum observata sunt anno 1979. Forsitan annis 1980 exstinctus est.
Rumores sunt de tigris Sondaici exsistentia in Iava Orientali, ubi iungalae densae et fere impenetrabiles sunt. Saeptum nationale Meru Betiri in hac regione stat; sint superstites, fortasse ibi. Sed regio sub pressura metallariorum est, qui volunt aurum inter alias effodire.
- Photographema a Musaeo Aquarum Mattiacarum
Tigris virgatus
recensereTigrem virgatum (P. t. virgata) seu Hyrcanum seu Persicum tigrem esse exstinctum (EX) rentur. Pellis ac sceletus supersunt. Tertius maximus tigris fuit, similis tigris typici in coloribus et virgatura, sed pilo densiore longioreque. Nulli captivi vivunt.
Subspecies extentu latissimo, ab Anatolia per Persiam et Asiam centralem usque ad Mogoliam, qui mox redactus est. Ultima observatio verificata fuit annis 1972–1976, quando investigatores dixerunt minus quam 100 tigres superesse. Sunt qui dicunt ultimum tigrem virgatum captum esse anno 1997; alii eum dicunt annis 1950 exstinctum esse. Observationes adhuc referuntur per Afghaniam, Turcomanniam, et Turciam orientalem, sed nullae verificatae sunt.
Periculum
recensereSaeculo vicensimo inito, circa 100 000 tigres in vita fera inveniebantur, a Turcia ad occasum usque ad insulas Asiae Orientalis ad ortum. Anno 2005, minus quam 7 000 tigres superesse dicunt, etiam tres ex novem subspeciebus exstincta sunt. Minae praecipuae sunt destructio habitationum et venatio furtiva. Subspecies maxime periclitata tigris Amoyensis est, cuius 20–50 tigres supersunt.
Olim tigres celebres fuerunt ut tropaea inter aristocratas et locupletes. Saepe venabantur a tergo elephantino, agminibus magnis ubi dyodecades tigridum sclopetabantur. Et reges venati sunt; non propter suam pulchram faciem tigris Bengalus et regalis vocatur. Conlaboratio in tigribus exstinguendis a medio saeculo 19 exsistit, sed post Bellum Mundanum Alterum increvit. Mao Zedong annis 1959–1976 bellum ad tigres Amoyenses gessit; similia eventa per Asiam inveniuntur.
Ordo Mundi Naturae Tuendae seu WWF[3] hodie dicit tigrem inter species maxime in periculo esse, propter magnum gradum denudationis silvarum, sed etiam tigres occiduntur toxico, electricitate, narcis terrestribus, captura in decipulis, et sclopetatione, ad pellem et ossa cara accipienda. Ex ossibus medicamentum orientale translaticium fit, etiam 'vinum tigrinum' (ut dictum) cuius 100 000 ampullae per annum fiunt. Hoc centum tigribus occisis per annum respondet.
Tigres historici et litterarii
recensereGraeci antiqui tigres post expeditiones Alexandri Magni in Asiam cognoverunt.
Primus tigris Romam ab Augusto fertur 4 Maii 12 a.C.n. (742 a.U.c.), theatri Marcelli dedicatione, teste Plin. Nat. Hist. l. 8 c. 25 § 65. Heliogabalus sibi iunxit tigres, se Bacchum vocans; semel 51 tigres ostendit et occidit.
Celeberrimi litteraturae tigrides sunt Shere Khan, ex Rugardi Kipling Jungle Book ("Liber Iungalae") et Tigris ex Winnie ille Pu Semper Ludet. Opus civitatis Georgiae Vepʼkhis Tqaosani ('Eques in Pelle Tigrino', nisi Pantherino) est. Gulielmi Blake The Tyger ('Tigris') praeclarum poëma Anglicum. Anno 2002, Ioannes Martel a Booker Praemio honoratus est ob eius librum Life of Pi ("Vita Piscini"), historiam Indi in Mari Pacifico naufragi cum tigre.
Notae
recensere- ↑ Chundawat, R.S., Habib, B., Karanth, U., Kawanishi, K., Ahmad Khan, J., Lynam, T., Miquelle, D., Nyhus, P., Sunarto, Tilson, R. & Sonam Wang (2008). Panthera tigris. In: IUCN 2008. IUCN Red List of Threatened Species
- ↑ "Wild Tiger Conservation". Save The Tiger Fund
- ↑ nuntii latini yle
Nexus externi
recensereSitus scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • Fossilworks |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pantheram tigrim spectant. |
Vide "Panthera tigrim" apud Vicispecies. |