Bengala

Bengala[1] seu Bengalia[2] (Bengalice: বঙ্গ Bangla vel বাংলা Banga) est regio historica in parti orientali subcontinentis Indicae, in apice sinus Bengalici sita. Hodie divisa est inter civitatem sui iuris Bangladesham et Indiae civitatem Bengalam Occidentalem, quamquam aliqui loci priorum regnorum Bengalicorum nunc sunt partes civitatum Asamae, Tripurae, Biharae, Jharakhandae, Orissae. Incolarum maior pars sunt Bengali, Bengalice loquentes.

NotaeRecensere

  1. "Bengala, regio Gangetica": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. "Bengaliae" cas. gen. in nominibus zoologicis (p. 162 apud Google Books); cf. titulum operis Faunula coleopterorum Birmaniae, adjectis nonnullis Bengaliae indigenis (1846)
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!