Leopardus
taxon
- Hoc est genus taxinomicum. Animal quod vulgo leopardus vocatur nomine Pardus tractatur.
Lĕŏpardus est genus parvarum felium maculatarum, plerumque in America Media Meridionalique endemicarum; paucissimae in Civitates Foederatas meridionales errant.
Leopardus pardalis
Classis : Mammalia
Ordo : Carnivora
Familia : Felidae
Subfamilia : Felinae
Genus : Leopardus
Gray, 1842
Ordo : Carnivora
Familia : Felidae
Subfamilia : Felinae
Genus : Leopardus
Gray, 1842
Subdivisiones: Species
Vide commentarium.
Genus a zoologis habetur veterrimus ramus partis familiae felidarum quae in Americas transiit, ante genera Lyncem et Pumam. (Panthera onca est alia feles extans in Americis indigena.) Maxima Leopardorum species est L. pardalis; plurimae aliae species Felis cati magnitudine similes sunt. Panthera (Anglice: leopard) in genere Leopardo non comprehenditur.
Species
recensere- Leopardus braccatus
- Leopardus colocolo
- Leopardus geoffroyi, species in multo Americae Meridionalis vulgaris
- Leopardus guigna, minima felina in Americis endemica
- Leopardus jacobitus, felina rara fallaxque, longam caudam propriam habens
- Leopardus pajeros
- Leopardus pardalis
- Leopardus tigrinus
- Leopardus wiedii, pro vita in arboribus accommodatissima
Nota
recensere