Sichote Alin[1] est iugum montanum in territorio Maritimo Russiae. Longitudo iugi ab Invento urbe usque ad ostium Amuris fluminis et Nicolaopolim urbem circa 1200 chm et latitudo circa 250 chm est. Montes non alti sunt; punctum altissimum est Tordoki Iani mons metra 2090 altus. Mons altitidine secundus, Ko, 2003 metra habet. Reservatum Sichote-Alinense in montibus iacet, ubi animalia et planta endemica conservantur, e.g. Panthera pardus orientalis et Larix olgensis. Vladimirus Arsen'ev Sichote Alin montes explorabat et libros de his celebres composuit.

Quercetum mediis Sichote Alin montibus
Mons Sacharnaja hieme

Ussuri flumen in monte Nivoso (Snežnaia) Sichote Alinis oritur.

Notae recensere

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Сихотэ Алинь. Sic Russice et Sinice, sed origo et sensus nominis incerti sunt; e lingua Mandshurica vocabulum mutuatum videtur, versio autem Magnorum fluminum occidentalium iugum, quae saepe invenitur, est sensus hieroglyphorum Sinicorum, quibus nomen Mandshuricum phonetice scriptum erat, sed non nominis ipsius significatio (v. reservati Sichote-Alinensis situm). Udegeice Ада-Сололи, Ada Sololi.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sichote Alin montes spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 45°19′59″N 136°10′1″E • Thesaurus Getty • Global Volcanism Program