Equus ferus caballus
Equus ferus caballus est nomen scientificum equi domesticabilis, mammalis quadrupedis herbivorique, collo longo curvoque, quibus homines utuntur advehendi seu equitandi (ab equitibus scilicet) causa.
Ordo : Perissodactyla
Familia : Equidae
Genus : Equus
Species : E. ferus
Subspecies : E. f. caballus
Olim aetate classica hoc animal simplice nomine equus appellatum est, et caballus appellabatur solus equus maxime equitandi aptus vel veteris equus dimissae qualitatis. Medio Aevo autem Latine, sicut in linguis Romanicis hodiernis, nomen caballus adhibitum est ad appellanda omnia membra huius speciei. Tandem in systemate naturae Linnaei anno 1758 excogitato, nomen caballus designaturum erat usitatam equi domesticabilis speciem, et Equus genus omnium animalium caballis similorum.
Origo
recensereHaec species putatur orta esse ex America septentrionali, ubi circiter ante 550 centena milia annorum vivebant eohippi, de quo omnes equidi descendere habentur. Eohippis quidem longitudo unius pedis Romani erat, quattuor digiti in membris anterioribus atque tres in posterioribus. Magnitudine ergo similes erant canum. Etiam in Europa inveniuntur fossilia huius speciei.
Evolutione eohipporum longitudo usque ad quattuor pedes aucta est et factum est ut eae bestiae digitos perdiderint et monodactilae factae sint. Per aeona singulus solus digitus duravit ut bestiae optime a praedatoribus effugerent.
Eohippus postea in speciem appellatam miohippus evoluit, longior, et pedum unguloidum (?). Eadem Conversio in meryohippum, postea in pliohippum, et tunc in proprium equum hodiernum est factum.
Procreatio
recensereMaturi fiunt tres annos nati. Equa post undecim menses pullum gestat unum (gemini nam rari sunt). Equis cicuribus coitus aliquando difficilis fit, opus ergo est homo ducens equi penem in fecundando.
Anatomia
recensereCaballi sceletus
recensereCaballis circiter 205 ossa sunt. Equi sunt chordata: columna vertebralis equina, ex 54 ossibus constituta (in hominibus 32-34), dividitur in columnas vertebrales cervicalem (7 vertebris cervicalibus), thoracalem (18 vertebris thoracicis), lumbalem (6 vertebris lumbalibus), sacralem (5 vertebris sacralibus), coccygeales (18 (15-21) vertebris caudalibus). Conspicue est inopia clavicularum.
Subspecies equorum
recensereAlbinus
- Ubi invenitur: Civitates Foederatae Americae. Venit ad Americam ab expugnatoribus Europaeis. Subspeciem agnitum anno 1937.
- Color: albus
- Caput: magnum ac rectum
- Membra: fortia et robusta
Azteca
- Ubi invenitur: Mexicum Post Rerum Eversionem Mexicanam usum immoderatum in bellum atque alitionis carentia equum criollum Mexicanum consumpserunt. Quinquaginta annos postea populus Mexicanus sentiebat novam subspeciem oportere facerre nativam. Anno igitur 1972, lineam Andalucianam in Criollam et Quarti Millium Passuum ammiscuerunt, subspeciem Aztecam creantes.
Notae
recensere
Bibliographia
recensere- Antoine Fages et al., "Tracking Five Millennia of Horse Management with Extensive Ancient Genome Time Series" in Cell vol. 177 (30 Maii 2019) pp. 1419-1435
Nexus interni
Nexus externi
recensereSitus scientifici: |
Vide "Equum ferum caballum" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad equos spectant. |