Vide etiam paginam discretivam: Eques (discretiva).

Eques est homo, vir aut femina, equitans[1].

Anna, Principissa Britanniarum, in certamine equestri anno 1980 peracto

Homines ante quinque circiter milia annos equitare coeperunt.[2] Ephippia autem, maximi momenti tum pro equitibus cum pro equis, postea inventa sunt; antiquissimum eorum quae usque ad nos pervenit ante duo milia quadringentos annos factum est.[3]

Eques, antequam in equum ascendet, ephippium cum cingula et frenum cum habena ei imponit.[4] Equites saepius caligas altas seu perones in pedibus et chirothecas in manibus habent, atque virgula utuntur;[4] sed saeculo vicesimo primo, ante haec omnia vestimenta, galea in capite gravissima censetur, qua antea rarius vel minime utebatur.[5]

Inter equites famosos milites et reges inveniuntur, exempli gratia Alexander Magnus, cuius equo Bucephali nomen erat, aut sancta Ioanna de Arc. Temporibus autem nostris qui artem equestrem colunt athletae potius sunt qui sine sanguinis effusione inter se certantur, ut puta Maria Zandbang aut Anna, Principissa Britanniarum.

Haud pauci homines, cum imaginem suam a pictoribus sculptoribusve fieri iuberentur, sese splendoris causa repraesentari tum equitantes, tum saltem in vestitu equestri voluerunt.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad equites spectant.
  1. In lingua Latina classica nomen equitis viros semper fere significabat, sed praesertim in lingua postclassica etiam feminas, unde et hoc nomen tum pro masculino tum pro feminino habetur. Vide: Kruczkiewicz, Boleslaus (1925) Słownik łacińsko-polski dla użytku szkół średnich. Leopoli–Varsoviae: Książnica-Atlas. ISBN 83-86381-65-5
  2. Trautmann, Martinus et al. (2023) First bioanthropological evidence for Yamnaya horsemanship. Science Advances 9: eade2451 [Textus]
  3. Wertmann, Patricius et al. (2023). The earliest directly dated saddle for horse-riding from a mid-1st millennium BCE female burial in Northwest China. Archaeological Research in Asia, 35: 100451. [Textus]
  4. 4.0 4.1 Commenius, Johannes Amos (1658) Orbis sensualium pictus, hoc est, Omnium fundamentalium in Mundo Rerum & in Vitâ Actionum Pictura & Nomenclatura. Norimbergae: Typis & Sumptibus Michaelis Endteri. ISBN 978-83-235-1720-7
  5. Deutsch, Julia (2006), Débuter l'équitation. Parisiis: Artemis. ISBN 2-84416-340-8