De re equestri (Graece Περὶ Ἱππικῆς) est libellus a Xenophonte, praeclaro scriptore Atheniensi, de equis optime instituendis utendisque, anno ignoto conscriptus. Ipse Xenophon equo meruerat : itaque hoc libro cupit diuturnum usum et studium suum equorum cum iunioribus communicare. Hic est antiquissimus tractatus Graecus de ea re hodie servatus : periit[1] enim opus Simonis, Atheniensis cuiusdam, ab ipso Xenophonte memoratum.

Equites Graeci in Parthenone sculpti.

Summarium/Argumentum recensere

Multis de rebus ad equum pertinentibus disserit hic Xenophon : quomodo emptor dotes atque vitia corporis equi adhuc pulli agnoscere possit, quemadmodum equus domi optime curetur alaturque, quemadmodum frenum accipere doceatur, quemadmodum in equum ascendere atque dorso sedere equitem oporteat, quibus exercitationibus ad usum militarem vel ad pomparum magnificentiam praeparetur. Postremo etiam de armis quae equum et equitem proeliantes tegunt nos certiores facit.

Editiones recensere

Bibliographia recensere

  • I.K. Anderson, Ancient Greek horsemanship, University of California Press, 1961.
  • Andreas Monteilhet, Xénophon et l'art équestre, Bulletin de l'Association Guillaume Budé 1957 (2) pp27-40. Versio electronica.
  • Paulus Vigneron, Le Cheval dans l'Antiquité gréco-romaine : des guerres médiques aux grandes invasions : contribution à l'histoire des techniques. - Nancy : Faculté des Lettres et des Sciences humaines de l'Université de Nancy, 1968.

Notae recensere

  1. Salvis tantum fragmentis paucissimis.